minime dividi possunt, ex quorum commixtione species diversorum animatorum fiunt. Septima est Stoicorum, ex Laërtio: Elementum est ex quo primum prodeunt quae fiunt, et in quod extremum solvuntur.
Nota, 2o, ex dictis definitionibus communiorem esse primam[1]; quam nos cum omnibus explicabimus. Prima particula est «ex»; quae, licet saepe significet habitudinem causae efficientis vel termini a quo, hic tamen significat habitudinem causae materialis. Elementa enim sunt materia mixtorum; quam ob causam hic definiuntur in ordine ad compositionem: certum est autem causam efficientem, vel terminum a quo, non venire in compositionem. Secunda est «quo»; idest corpore, ut ipsemet exponit 3o Caeli 31. In elementi definitione autem idem debet esse sensus, qui in aliis definitionibus; et sic excluditur ex hac definitione materia et forma, quae non sunt corpora. Tertia est «componitur». Duplex potest esse compositio: vel substantialis, quo modo elementa componunt universum; vel, 2o, per alterationem et mutuam actionem et mixtionem. Hic intelligitur secundo modo tantum, quia definitur elementum in ordine ad mixtionem: et per hanc particulam excluditur materia alterationis, quae non componit sed transmutatur; excluditur etiam materia prima et forma, quae non miscentur vel alterantur, sed uniuntur. Quarta particula est illa «primo»: ad distinctionem[2] eorum quae componunt quidem, sed ipsa ex aliis componuntur; quales sunt partes similares et dissimilares. Dices: elementa non sunt primo componentia, quia ipsa prius componuntur[3] ex materia et forma. Respondeo, non esse quidem primo componentia simpliciter, sed sunt prima in genere corporis, cum ex aliis corporibus ipsa non componantur: definitio autem, ut dixi, intelligitur de compositione corporum. Quinta particula «inexistente»: quia et corpora debent aliquo modo inexistere in mixto, vel actu vel potentia, ut ipse Aristoteles exponit 3o Caeli 31. Utro vero horum modorum intelligatur, exponemus in materia de mixtione. Sexta particula est «indivisibili specie in aliam speciem»: idest, quod non resolvitur amplius in alias quasdam naturas specificas et existentes, ut contingit in partibus similaribus; licet resolvatur in materiam et formam, quae non sunt species, sed partes speciei. Et per hanc particulam, quicquid alii dixerint, excluditur etiam materia et forma: quia significatur, elementum debere esse aliquid unum specie, cuiusmodi