Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/132

E Wikisource
Haec pagina emendata est
129
iuvenilia.

et animalibus imperfectis; quae fiunt ex putri materia. Ad Aristotelem autem consequentia illa valet solummodo de animalibus perfectis.

Nota, 2o, finem intrinsecum elementorum esse propriam cuiusque operationem; extrinsecum vero esse tum compositionem universi, tum generationem mixtorum.

Nota, 3o, circa materiam, Empedoclem dixisse, elementa non habere materiam communem; alios vero sensisse, unum elementum esse materiam alterius; alios vero, materiam eorum esse unum corpus actu existens, ab illis distinctum[1]. Democritus volebat atomos: Plato videbatur dicere elementa constare ex superficiebus, quem explicat Galenus 8 De placitis cap. 3o, et Nyssenus[2] lib. 3o cap. 3o; eum vero impugnat Aristoteles, 3o Caeli et p.o De generatione. Sed dicendum est, materiam communem omnium elementorum esse materiam primam, affectam primis qualitatibus. Et quidem, quod habeant materiam communem, patet: quia omnia in se invicem agunt et patiuntur, et mutuo transmutantur; at quae sunt huiusmodi, necessario habent materiam communem, p.o De generatione 53 et 54: ita probat Aristoteles, 4o Caeli 37 et 2o De generatione 37 et 46. Quod vero haec sit materia prima, patet: quia elementa sunt prima et simplicia corpora; ergo non ex aliis corporibus componuntur. Quod vero non sit nuda, suppono probatum in p.o De generatione.



Quaestio tertia.
Quae sint formae elementorum.

 Suppono alibi demonstratum, contra antiquos, elementa habere formas[3] substantiales, et non sola accidentia. Solum est quaestio, quae sint istae formae.

Prima opinio Flamini Nobilii, p.o De generatione dub.e 11 in cap. 3, dicentis, formas elementorum esse quid conflatum ex primis qualitatibus et aliqua forma substantiali. Sed hoc est inintelligibile; nec is videtur satis intelligere naturam formae substantialis.

Secunda sententia est Achillini, in 7o De elementis dub.e 2a dicto 7o, qui trahit in suam sententiam Averroem, et videtur esse Alexandri

  1. 9. dixtinctum
  2. 11. Myxenus
  3. 25. forma