Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/133

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
130
iuvenilia.

in p.o suo De anima cap. p.o, 2o et 3o: qui dicunt, formas elementorum esse qualitates motivas, ut gravitatem et levitatem; et probant ex 3o Caeli ult.o, ubi dicit Aristoteles, has qualitates esse proprie[1] differentias elementorum.

Tertia opinio videtur Alexandri, lib. De sensu et sensili cap. 4o, qui ponit primas qualitates: ubi, solvens obiectionem, quomodo verum sit substantiae nihil esse contrarium, respondet[2], toti substantiae nihil esse contrarium; at, ratione formae, potest esse quid contrarium. Idem habet p.o Meteororum 2o, et p.o De anima cap. 2o, et p.o Naturalium quaestionum cap. 6o, et 2o cap. 4o. Eandem sententiam etiam illi tribuit Averroes 5o Phys. 10, et 8 Met. 5, et Themistius 5o Phys. t. 9. Imo haec sententia videtur esse communis omnium Graecorum: ita Porphyrius[3] in fine Praedicamentalis substantiae; Dexippus tract. 2o Praedicamentorum cap. 5o; idem et Simplicius in Praedicamento substantiae com. 11, et 5o Phys. com. 11; eodem modo Ammonius in Praedicamentis; Philoponus 2o De generatione com. 40, et 2o De generatione a com. 4. Eandem sententiam tuetur Conciliator, differentia 13, et ait fuisse opinionem Nicolai peripatetici. Demum omnes medici, ut Hippocrates lib. De natura humana, Galenus, per has qualitates distingunt[4] elementa. Probatur, primo, authoritate Aristotelis 2o De generatione 6, ubi dicit, elementa ex contrarietatibus generari; et t. 7 dicit, qualitates esse prima elementa; et 16 dicit, esse elementa elementorum; et 24 dicit, esse differentias elementorum. Probatur, 2o: unumquodque per id constituitur, per quod producit sibi simile: sed elementum producit sibi simile per qualitates; ex Aristotele lib. De sensu et sensili cap. 4, ubi dicit, ignis non agit ut ignis sed ut calidus: ergo [etc.]. Probatur, 3o: si qualitates non sunt formae elementorum, ergo sunt posteriores formae: sed hoc esse non potest, quia, cum prius conservetur sine posteriori, debebit forma conservari sine qualitate; sed hoc est contra experientiam: ergo [etc.].

Quarta opinio est dicentium, formas elementorum esse formas substantiales......[§ 1] qualitates nobis occultas. Est D. Thomae, Alberti et Latinorum, 2o De generatione 16, et 3o Met. 27; item Con–

  1. 3. propriae
  2. 4. respondeo
  3. 13. Porf.us
  4. 20. dixtingunt

  1. (1)Lacuna di due o tre parole.