Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata est
131
iuvenilia.

ciliatoris......[§ 1] differentiae 13, Aegidii p.° De generatione quaestione 19, Ianduni De sensu q.e 25 et 5° Phy. q. 4, Zimarae in Tabula, Contareni p.° et 7° De elementis.

Dico, primo: qualitates propriae alterativae non sunt formae elementorum. Probatur, primo, authoritate[1] Aristotelis: quod uni est accidens, non potest alteri esse substantia, p.° Phys. 27 et 30; sed hae qualitates sunt accidentia mixtorum et animalium, secundum omnes: ergo [etc.]. Et praeterea: 3° Met. 17 expresse docet, qualitates non esse formas elementorum, sed esse accidentia; et 2° De generatione 54 probat, qualitates esse instrumenta elementorum, et praeter has dari formas substantiales quibus constituantur; et in Praedicamentis, cap. De substantia, vult substantiae nihil esse contrarium[§ 2]

· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

 Neque vero omnes illi Graeci citati sunt in illa sententia. Nam apertissime Dexippus, tract. 2° in Praedicamenta cap. 25, 30, 32, ait caliditatem etc. esse qualitates accidentales, diversas a formis substantialibus, quae nec habent contrarium nec magis et minus, sed tantum prout subiiciuntur illis qualitatibus; et idem docet Ammonius, et Simplicius in explicatione[2] illius particulae[2] «substantiae nihil est contrarium»: lege Simplicium[3] in suo commentario Physicae[4]. Porphyrius ait, frigiditatem non esse substantiam aquae: Philoponus etiam, 2° De generatione, distinguit calidum ab igne; et dicit, elementa non esse contraria secundum se, sed secundum quae formantur, idest secundum qualitates.

Dico, 2°: qualitates motivae[5] non sunt formae elementorum; tum ob dicta in praecedenti conclusione; tum quia sunt posteriores qualitatibus alterativis; tum quia Aristoteles, 7 Phys. 11, 5° Met. 19, 2° De partibus p.°, et alibi, aperte docet, gravitatem etc. esse qualitates. Respondet Achillinus, gravitatem et levi–

  1. 5. aucthoritate
  2. 2.0 2.1 21. explicationaeparticule
  3. 21, 22. Symplic....
  4. 22. Physice
  5. 27. motive

  1. (1) Altra piccola lacuna nel manoscritto.
  2. (2) Qui cade nel manoscritto nuova interruzione. Vedi l'Avvertimento.