Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina emendata est
134
iuvenilia.

et 10 Met. q. 27, et alibi; Gregorii in 2o dist. 15 q. p.a; Occam quodlib. 3o q. 4; Marsilii p.o De generatione q. 22; Themistii 2o De anima t. 4; Philoponi 2o De generatione com. 33: qui tamen solum docent, formas elementorum non remanere actu in mixto: sed ex hoc sequitur illud. Praeterea idem defendit Durandus in p.o dist. 17 q. 6, Henricus quod. 3 q. 5, Nobilius q. 3a in cap. 3, Buccaferrus in t. 18, plusquam commentatorum in p.o Microtecni com. 15, Herveus[1] tract. De unitate formarum, Aegidius p.o De generatione q. 18 Albertus p.o Tecni cap. 25, et Iavelli 8 Met. q. 5. Probatur haec secunda sententia vera his argumentis. Primo, ex Aristotele in cap. De substantia: substantia non suscipit magis et minus; ergo [etc.]. Neque id intelligendum est, ut vult Scotus, de substantia secundum quidditatem, idest genus et differentiam. Etenim, hoc modo, nec qualitates suscipiunt magis et minus; et tamen eas Aristoteles in Praedicamentis vult suscipere magis et minus: ergo [etc.]. Neque id intelligendum est de aliis formis a formis elementorum; quia, inquit Averroes, sunt substantiae mediae, unde non est mirum si suscipiant magis et minus. Sed contra: hoc gratis dicitur, cum Aristoteles universaliter loquatur; et, 3o Caeli t. p.o et alibi, inter praecipuas substantias numerat elementa. Confirmatur: quia sequeretur[2] suscipere magis et minus; et sic diceretur unus ignis esse magis quam alius. Probatur sequela: nam magis et minus dicitur de compositis, quae plus vel minus formae obtinent: at compositum ignis est ignis: ergo, si unus ignis plus habet formae quam alius, esset magis ignis quam alius. Confirmatur, 2o: quia, cum quidditas rei per formam constituatur, non potest forma suscipere magis et minus[3], quin etiam quidditas suscipiat magis et minus; contra Aristotelem, 8 Met. t. 10, dicentem, quidditatem esse sicut numerum: imo hoc ne qualitatis quidem quidditati conceditur. Confirmatur, 3o: nam illud fundamentum Averrois, formas elementorum esse medias inter substantiam et accidens, neque est verum et non est ad rem. Nam, si sit sensus, eas non habere veram rationem substantiae, sed esse quid medium inter substantiam et accidens, est falsus: nam inter substantiam et accidens non potest mediare ens reale, cum subsistere et inhaerere[4] contradictorie dividant ens. Si vero sensus sit, formas elementorum esse ignobiliores aliis[5] substantiis, est quidem verus sed non ad rem: tum quia, propterea, non

  1. 7. Erveus
  2. 20. sequaetur
  3. 26-27. suscipiat magis e minus
  4. 34. inherere
  5. 35. alii