Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/304

E Wikisource
Haec pagina emendata est
301
de motu.

extrinseca resistentia immunibus: quae quidem cum forte impossibile sit in materia invenire, ne miretur aliquis, de his periculum faciens, si experientia frustretur, et magna sphaera, etiam si in plano horizontali, minima vi non possit moveri. Accedit enim, praeter causas iam dictas, etiam haec: scilicet, planum non vere posse esse horizonti aequidistans. Superficies enim terrae sphaerica est, cui non potest aequidistare planum: quare, plano in uno tantum puncto sphaeram contingente, si a tali puncto recedamus, necesse est ascendere: quare merito a tali puncto non quacunque minima vi poterit removeri sphaera.

Et ex his quae demonstrata sunt, facile erit aliquorum problematum solutionem assequi: qualia haec sunt. Primo: datis duobus planis inclinatis, quorum rectus descensus idem sit, invenire proportionem celeritatum in eis eiusdem mobilis. Sit enim rectus descensus ab, et planum borizontis sit bd, et sint obliqui descensus ac, ad: quaeritur iam, quam proportionem habeat celeritas in ca ad celeritatem in ad. Et, quia sicut tarditas in ad ad tarditatem in ab, ita est linea da ad lineam ab, ut supra ostensum est; sicut autem ab linea ad lineam ac, ita tarditas in ab ad tarditatem in ac; erit, ex aequali, sicut tarditas in ad ad tarditatem in ac, ita da linea ad lineam ac: quare et sicut celeritas in ac ad celeritatem in ad, ita linea da ad lineam ac. Constat ergo, eiusdem mobilis in diversis inclinationibus celeritates esse inter se permutatim sicut obliquorum descensuum, aequales rectos descensus compraehendentium, longitudines. Rursus, possumus plana inclinata invenire, in quibus mobile idem datam in celeritatibus servet proportionem. Sit enim data proportio quam babet linea e ad f; et sicut e ad f, in praecedenti figura ita fiat da ad ac: erit iam absolutum quod quaerebatur. Possunt etiam alia similia problemata resolvi: ut, datis duobus diversi generis mobilibus, mole aequalibus, planum ita inclinatum constituere, ut quod velocius, motu recto, altero movebatur, in hoc plano eadem velocitate descendat qua alterum motu recto. Sed quia haec et similia ab his, qui quae supra

3. magnam sphaeram – 4. moverepreter – 6, 7. equidist... – 6. terre – 26. equales – 27. Rursus dato mo[bili] possumus – 28. Sint