Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/383

E Wikisource
Haec pagina emendata est
380
de motu.

demonstranda, ecce minutissimae arenae expolita lataque planities, in qua virgula ista dextre designare poteris

Al. Antequam itaque ad descriptionem accedam, hoc advertendum est: quod, licet, ut dixi, sint tria media praecipua per quae fit motus, tametsi quia ignis a nobis nimium distat, et quia in aëre non prae manibus habemus quae sursum ascendant, in medio aquae demonstrationes adferam: quae vero de aqua demonstrantur, de aliis quoque mediis vera esse nemo inficias ibit[1] Dico igitur, primum, quod solida magnitudo quae ac aliqua pars aquae, cuius moles dictae magnitudinis moli sit aequalis, aeque gravis est, in aquam demissa, tota demergitur; non tamen adhuc, tota sub aqua existente, magis sursum quam deorsum fertur: quod idem est ac si dicanms, solidas magnitudines aeque graves ac aqua, in aquam demissas, totas demergi, non tamen adhuc deorsum ferri magis quam sursum. Sit itaque primus aquae status, antequam magnitudo in eam demittatur, ccd; magnitudo autem ab quae aeque gravis sit ac aqua, in aquam demissa, si fieri potest, non demergatur tota, sed aliqua illius pars extet extra aquam, nempe a; et superfìcies aquae cd attollatur usque ad fg, et in hoc situ consistat tum aqua tum magnitudo. Manifestum est itaque, quod moles aquae a superficiebus fg, cd contenta, quae attol-

1. minutissime – 2. destre – 7. vero et de – 9. quae cum aliqua parte ac – 11. existencte – 14. aduc – 20. contencta


  1. In luogo del tratto da «His autem declaratis» (pag. 378, lin. 23) a «inficias ibit», l'Autore aveva da prima scritto, e poi cancellò, quanto appresso: «His itaque omnibus ita suppositis, in medium afferemus demonstrationes de motu solidorum corporum in medio: ex quibus demonstrationibus apertissime intelligetur, quomodo quae deorsum moventur, inoveantur a gravitate, quae vero sursum, levitate; perspicuae etiam ex iisdem erunt proportiones, quas mobilia cum celeritate aut tarditate sui motus servant. At quia, ex tribus mediis per quae fiunt motus, ignis a nobis nimium distat, cumque in aëre non nisi de motu deorsum periculum facere possimus; ea enim, quae apud nos sunt, omnia aëre sunt graviora; ideo in medio aquae demonstrationes nostrae verificabuntur: habemus enim corpora nonnulla quae in aqua descendunt, et item aliqua quae, in aquam demissa, sursum petunt. Attamen [etiam cancellato] ea quae de aqua ostendentur et de mobilibus in ea, vera sunt quoque de aliis duobus mediis, aëris, nempe, et ignis. Demonstrationibus autem quas [il ms.: quae] afferam, similes demonstratae sunt ab Archimede; attamen aliis suppositis, aliis mediis in demonstrationibus adsumptis. Quae omnia cum sint pure mathematica [il ms.: matematica], a me rationibus quibusdam magis physicis demonstrabuntur; eo quod magis conferent ad praesens negocium.
    Do. Gratissimum admodum erit ista intelligere: et, si linearibus demonstrationibus opus fuerit [il ms.: fueris], ecce expolitissima minutae [il ms.: minute] arenae planities, in qua ista virga commode [il ms.: comode] designari poterunt ».