litur, est aequalis moli partis illius magnitudinis quae sub aqua est demersa, nempe b. Hoc enim clarissimum est: quia moles dicta aquae non potest esse minor, nam daretur corporum penetratio; nec potest esse maior, ne quis locus vacuus derelinquatur. Quia itaque aqua fg, cd superficiebus contenta nititur sua gravitate deorsum redire ad pristinum suum statum, sed hoc assequi non potest nisi prius solidum ab ex aqua auferatur et ab aqua attollatur; solidum autem, ne attollatur, tota propria gravitate resistit; ponuntur autem tum solida magnitudo tum aqua in hoc statu consistentes; ergo necessarium est ut gravitas aquae fgcd, qua sursum nititur solidum attollere, sit aequalis gravitati qua solidum resistit et deorsum premit (si enim maior esset gravitas aquae fgcd gravitate solidae magnitudinis ab, solidum ab attolleretur atque expelleretur ab aqua; si vero maior esset gravitas solidi ab, attolleretur rursus aqua: quae tamen omnia ita consistentia ponuntur). Si itaque gravitas portionis aquae fgcd aequatur gravitati totius solidi ab, erit etiam moles aquae portionis fgcd aequalis moli totius solidi ab: quod quidem esse non potest. Nam moles aquae fgcd aequatur moli illius portionis solidi quae sub aqua est, nempe portioni b; b autem minor est ipso ba. Non ergo verum est quod aliqua pars solidae magnitudinis extra aquam extet; ergo tota demergetur. Non tamen, in aqua existens tota, deorsum descendet; sed, quo loci ponatur, eo manebit. Nulla enim est causa cur descendere debeat: nam, cum aeque gravis ponatur ac aqua, dicere illam in aquam descendere esset idem ac si diceremus, aquam in aqua sub aquam descendere, et rursum aquam, quae super primam ascendit, deorsum iterum descendere, et sic aquam in infinitum procedere in alternatim descendendo et ascendendo; quod inconveniens est.
Hoc itaque demonstrato, sequitur ut ostendamus, solidas magnitudines aqua leviores, in aquam demissas, non demergi totas, sed earum aliquam partem extare ex aqua. Oportet igitur meminisse, quod tunc solida magnitudo dicitur alia levior, si, existens cum ea aequalis in mole, sit eadem in gravitate levior. Sit primus aquae status ef antequam solida magnitudo in eam demittatur; sit autem ab magnitudo in aquam demissa, aqua levior: dico itaque, ipsam soli-
5. contencta – 13. premitur – 19. Non moles – 26. sub aqua – 27. super prima –