Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/402

E Wikisource
Haec pagina emendata est
399
de motu.

stratione omnino simili illi qua contendebat Aristoteles demonstrare motum in vacuo contingere in instanti, ostendam, motus non servare inter se, quoad velocitatem, proportionem subtilitatum mediorum; deinde etiam ostendam quam proportionem servent, ut apertius veritas innotescat.

Si igitur, ut ipse dicebat, velocitas ad velocitatem eam habet proportionem quam subtilitas medii ad alterius medii subtilitatem, esto mobile quidem o; duo autem media sint a, b, quorum a sit, verbigratia, aqua, b vero aër; subtilitas autem aëris, quae sit 8, sit maior subtilitate aquae, quae sit 2; et mobile non descendat in aqua sed supernatet, in aëre vero sit illius celeritas ut 4; et fiat sicut subtilitas b aëris, quae est 8, ad subtilitatem a aquae, quae est 2, ita celeritas in aëre, quae posita est 4, ad aliam celeritatem, quae profecto non erit nulla, sed erit 1. Quia itaque mobile o in subtilitate b movetur cum 4 celeritatis; sicut autem subtilitas b ad subtilitatem a, ita celeritas ut 4 ad celeritatem ut 1; manifestum est ergo, quod celeritas mobilis o in subtilitate a erit ut 1: posita tamen fuit esse nulla; quod quidem est inconveniens. Quare non erit ut subtilitas ad subtilitatem, ita velocitas ad velocitatem, ut posuit Aristoteles.

Sed libet quoque aliam adferre demonstrationem. Sint enim eadem ut supra; et subtilitas 6 sit ut 16, subtilitas vero a sit ut 4; et mobile o non moveatur in a, sed supernatet; eiusdem vero mobilis in b medio celeritas sit ut 8. Sit rursus alia velocitas, quae sit ut 1; ut autem celeritas 8 ad celeritatem 1, ita se habeat subtilitas b ad subtilitatem aliam, quae sit c: erit iam subtilitas c ut 2. Et quia sicut subtilitas b ad subtilitatem c, ita se habet velocitas 8 ad velocitatem 1; mobile autem o in subtilitate b mo-

15. caeleritas – 17. sicut aut subtilitas – 28. ut aut celeritas – 30. subctilitatemque


    e quindi: «accipiamus veram causam etc.» (pag. 400, lin. 9). Sul margine però è un segno di richiamo che ritrovasi a car. 35 r., di fronte alle parole: «Quod quidem ut luce clarius etc.», con cui comincia il brano che, fino a «proportiones innotescat», abbiamo qui inserito. Avvertasi pure che di seguito a «innotescat» è ripetuto «accipiamus», per denotare con maggiore evidenza la connessione dei due luoghi.

I.
49