vetur cum celeritate 8; ergo idem mobile o in subtilitate c movebitur cum celeritate ut 1. Movebitur itaque o in medio c: sed medium c est crassius medio a (est enim medii a subtilitas 4 maior subtilitate c, quae est ut 2); in medio autem a positum est non moveri mobile o: mobile igitur o movebitur quidem per medium crassius, per subtilius vero minime: quod est absurdissimum et omnino indignum Aristotele.
Patet ergo, motuum velocitates non servare inter se subtilitatum mediorum proportiones. Sed ut quasnam servent proportiones innotescat, accipiamus veram causam tarditatis atque celeritatis motus eiusdem mobilis; quam supra demonstravimus esse medii levitatem aut gravitatem respectu mobilis. Et sit mobile a, medium autem c sit in duplo levius medio b: non utique tempus in quo a movetur per b erit duplum temporis in quo a movetur per c; hoc est, celeritas in c non erit dupla celeritatis in b,[1] Sit enim tempus, in quo a movetur per b ipsum, d; et tempus, quo a movetur per c, sit e. Et quia celeritas a in b spatio tanta erit, quantus est excessus in quo gravitas a excedit gravitatem b, ut supra demonstratum est; si gravitas a sit 20, gravitas vero b sit 8, erit utique celeritas d 12: sed, eandem ob causam, si gravitas c sit 4, erit celeritas e ut 16: celeritas ergo e non erit dupla celeritatis d. Quare, cum spatia b, c sint aequalia in longitudine, non erit tempus d duplum temporis e. Patet ergo, quod velocitas in medio e non est tanta, quantam esse volebat Aristoteles, sed multo minor: nam, ex illius sententia, velocitas 6 debuit esse, respectu velocitatis d, 24; est autem 16. Manifestum est igitur quod, quo quidem levius erit medium, eo velocior erit motus proveniens ex gravitate. Sed quia sub minori proportione semper respicit velocitas velocitatem, quam raritas raritatem, sequitur, quando raritas pleni respexerit raritatem vacui secundum maximam omnium proportionum, non tamen velocitatem in pleno ad velocitatem in vacuo eam debere proportionem retinere; ut falso ratus est Aristoteles.
2. cum celerita – 13. duplus – 15. tempus in quo – 18. gravitatem b, erit utique caeleritas in tempore d ut 4, ut supra – 24. in spatio medio – 26. velocitatis d ut 24; est – 29-30. sequitur quod quando – 30. rexpexerit –
- ↑ Le parole da «hoc est» a «in b» sono aggiunte in margine.