qualitas illa sonora, immoto medio (nec facit quicquam ad sonum, etiam si moveretur medium; nam flante quovis vento silet campana); sonus autem in ea remittitur successive; ipsa autem redit ad silentium.
Et sicut etiam calor acrius in densa et frigidissima materia, ut
ferro, imprimitur, quam in rara et minus frigida, etiam si ambo ab
eodem calefiant calore, sic etiam ab eadem vi magis interdum
movetur gravius quiddam et longius et citius.
Neque dicendum est, aërem sonare in campana: hoc enim
stultorum est; nam diversarum campanarum idem esset sonus, et tam lignea
vel plumbea quam aerea sonaret campana.
Triplex divisio motus: una, ratione spacii; et sic, alius rectiis, alius
circularis: altera, ratione terminorum ad quos; sic, alius sursum, alius
deorsum: tertia, ratione principiorum efficientium; et sic, alius naturalis, alius violentus.
Aristoteles, 3 Caeli t. 27, asserit, ea quae moventur debere esse
aut gravia aut levia; si enim essent neque gravia ncque levia, vi
mota in infinitum moverentur: et in t. sequenti dicit, aërem utrumqae
motum iuvare, nempe sursum et deorsum, et proiecta a medio ferri:
si ergo medium aër, vi impulsus, in infinitum moveatur, cum neque
gravis sit neque levis, portabit proiecta in infinitum.
Philoponus, Avempace, Avicenna, D. Thomas, Scotus, et alii, qui
tueri conantur in vacuo fieri motum in tempore, non bene
discurrunt, ponentes in mobili duplicem resistentiam, alteram, nempe,
accidentalem a medio provenientem, alteram intrinsecam a propria gravitate.
Nam hae duae resistentiae una sunt, ut patet; idem enim medium
gravius plus resistit, et facit mobile levius.
Averroes, 1 Caeli com. 32, inquit sphaeram non tangere physice in puncto.
13. efficientius – 21. Tomas – 25. he –