Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/415

E Wikisource
Haec pagina emendata est
412
de motu.

Iulius Scaliger, in opere suo adversus Cardanum, exercitat.e 28, adfert argumenta quaedam contra dicentes, proiecta ab aëre moveri.


Inquit Themistius, super t. 74, 4 Phys.: Cum vacuum itaque cedat aequaliter, sed neque cedat quidem (quum emin id nihil sit, subtilis hominis est putare vacuum cedere), ita fit ut differentiae gravium et levium, idest rerum momenta, tollantur, et, quod sequens est, omnibus quae moventur aequalis et indiscriminata velocitas accidat. Haec Themistius: quae quidem nedum falsa sunt, verum eorum contrarium verum est; in vacuo, enim, solum exacte et naturaliter difierunt gravitates, et ibi solum maxime dilferunt motuum celeritates. Scribatur itaque caput, in quo haec demonstrentur.


Motor imprimit qualitates contrarias in proiecto, nempe sursum et deorsum: quia principium motus pendet a voluntate, quae potestatem habet movendi brachium vel sursum vel deorsum; et non est alia virtus impellens sursum, ab ea quae deorsum. Exemplum est de spira chalybea in horologiis, quae vel sursum vel deorsum, vel ante vel retro, movet, prout convertitur, horologium: est eius intentio semet explicare et dirigere, sicut brachii lapidem a se removere.[1]


Erunt multi qui, postquam mea scripta legerint, non ad contemplandum utrum vera sint quae dixerim, mentem convertent, sed solum ad disquirendum quomodo, vel iure vel iniuria, rationes meas labefactare possent.


Melius est dicere, quae moventur naturaliter, a medio moveri, quam quae violentia.


Aristoteles, p.° Caeli 89, dicit: Quae moventur, non ab alio, ut per extrusionem, moventur. Quod tamen contra ipsum tueri posset.

3, 7-8. Temistius — 5. differentia — 16. calibea in orologiis — 17. orologiiis — 20. dixerint


  1. a «et non est alia virtus» a «removere» è aggiunto in margine.