sphericam caelo, per quam aptum est moveri circulariter. Non movet autem, quia omnis forma quae movendo movetur per accidens, ex 8o Physicorum, non potest movere aeterno tempore; de qua ratione plura inferius. Praeterea, si forma caeli deberet movere, etiam caelum, si ponatur simplex, cum ponatur corpus perfectum et actu et corpus naturale, deberet etiam movere; maxime cum ab illo actu sint talia accidentia ut qualitas, lumen, etc. Ad ultimam authoritatem Aristotelis respondeo, forte Aristotelem solum probasse, intelligentias carere materia corruptibili. Dices: non igitur intelligentiae[1] sunt omnino immateriales. Id aliqui concedunt. Melius tamen dici potest, in 8 Physicorum probatam esse immaterialitatem intelligentiarum. Respondeo, 2o, Aristotelem, primo, probasse intelligentias esse motrices in actu, inde, ex eo quod sint sempiternae et motrices actu, intulisse nullo modo esse in materia, quod debent movere sempiterno tempore; nihil autem potest movere sempiterno tempore, quod sit in materia. Respondeo, 3o, intelligentias, si essent in materia, esse in materia corruptibili. Quia forma est in materia propter operationem; operatio autem propria intelligentiarum est intellectio; deberet ergo intelligentia esse in materia propter intellectionem, ac proinde in materia quae posset ad illam conducere, quatenus in ea possent esse sensus vel organa sensuum; quae non possunt esse nisi in materia corruptibili, ut patet ex lib. De anima, quia sensitivum necessario est mixtum.
Ad argumenta ex parte caeli, ad primum respondeo, non omnem compositionem esse propter dissolutionem, ut patet in genere et differentia. Quod si dicas hanc esse compositionem metaphysicam, dicam reperiri etiam compositionem physicam quae non est ad dissolutionem; ut in caelo est compositio ex subiecto et accidentibus, et etiam ex ipso caelo et intelligentia. Est igitur compositio ad dissolutionem propter imperfectionem rerum materialium, ob quam non potuerunt unico actu aut unica parte habere suum esse perfectum. Ad 2am respondeo, illa ostendere caelum esse perfectius, sed non simplicius corpus elementis. Ad 3am respondeo, satis esse si caelum habeat materiam diversae rationis. Ad ultimam respondeo, illam congruentiam inferre impossibilitatem, ideoque reiciendam esse.
Defendenti opinionem Averrois, ad argumenta pro compositione caeli facta, ita est respondendum[2]. Ad primum, sensum illius hunc esse: