illa quae sunt materialia et corporea possunt multiplicari in eadem specie; nam multiplicatio et divisio nascitur ex ratione corporeitatis vel materialitatis et quantitatis. Unde per formam intelligit Aristoteles naturam et substantiam rei; per formam autem in materia, naturam rei singularem, quatenus est corporea et naturalis: ut, verbigratia, tota natura hominis secundum se, ut natura hominis, quatenus est haec ex eo quod est ex tali corporeitate et ex talibus accidentibus materialibus. Quod vero ita intellegi debeat, et quod per materiam non sit intelligenda illa quae est pars compositi, patet: tum quia ratio dubii, quod scilicet aliquid possit multiplicari in species, non oritur ex materia solum quae est pars compositi sed nascitur simpliciter ex eo, quod res est corporea et materialis; tum quia solvit, t. 95, hoc caelum non multiplicari quia constat ex tota materia. Per totam autem materiam intelligit totum sensibile et materiale corpus, ut docet eodem t.; unde etiam probat constare ex tota materia, probando nullum dari corpus naturale extra caelum: at corpus naturale et sensibile non est materia ipsius caeli, cui tanquam pars respondeat forma. Ad 2um respondeo, in caelo esse materiam et formam, pro ut sumitur, cum intelligentia adsistente. Ad confirmationem respondeo, illa proprie convenire rebus corruptibilibus, sicuti sunt omnia ferme quae explicantur 8 lib. Phys., et secundum quamdam analogiam posse etiam accommodari caelo, ut constat ex orbe et intelligentia. Ad 3um respondeo, Aristotelem indicare hanc simplicitatem, p.o De caelo, dum docet caelum esse ingenerabile et incorruptibile: quod quidem non probavit ex eo quod in caelo esset materia, ne videretur petere principium vel arguere ex ignotis, sed ex eo quod caelum caret contrario, tanquam ex notiori; ex quo etiam deinde sequitur carere materia, quia ubi est materia ibi est contrarium. Ad rationes[1], ad primam respondeo, primo, cum solus Aristoteles posuerit caelum naturae distinctae et simplex, in communi divisione substantiae non opposuisse quartum membrum propter caelum; maxime cum id non deserviret suo proposito, et illic non esset[2] disputandi locus an caelum esset quinta essentia, et afferretur[3] communis divisio substantiae in 3 ex Pythagoricis[4]. Dici etiam potest, compraehendi[4] caelum posse sub nomine materiae, tum quia est materiale, tum quia, in ordine ad intelligentias, est ut potentia. Ad 2am respondeo, non satis
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/93
Appearance