esse, ad hoc ut actus sit intelligens et immaterialis, ut sit per se subsistens, ut patet in actu primo et proprio materiae primae; sed praeterea requiri ut sit actus incorporeus: caelum autem est corporeus: ideo etc. Ad 3am respondeo, quantitatem oriri ex actu corporeo, qui reperitur et in caelo et in materia. Ad 4am respondeo, solum ostendere caelum simplex equivalere materiae et formae. Ad ultimam respondeo, obstare incorruptibilitas non recte convenit cum compositione.
Dico, 2o, caelum non esse compositum ex materia eiusdem rationis cum materia horum inferiorum. Probatur conclusio, primo, ex Aristotele, qui in 8 Met. t. 4 et 12, 9 Met. t. 17, et 12 Met. t. 10, docet expresse[1], in caelo non esse eam materiam quae est in generabilibus. Imo saepius loquens Aristoteles de materia[2] quae est in inferioribus, negat omnia naturalia esse materiam, ut locis citatis et 2o Met. ult.o et p.o De generatione 43; ubi reprehendit Diogenem quod posuerit unam materiam communem ad hoc ut possent omnia transmutari ad invicem, docens non esse unam materiam nisi in his quae invicem transmuntantur. Idem iudicat 8 Met. 14; et hinc ait, p.o De generatione t. 53, 54 et 87, quae communicant in materia, pati invicem; et praeterea, in p.o De generatione locis citatis et 43, docet quae communicant in materia, agere invicem et pati: sed caelum non patitur ab his inferioribus, quia est inalterabile, ex p.o Caeli 21: ergo non communicat in materia. Respondet Aegidius[3], haec omnia intelligenda esse de materia quae habet privationem adnexam et formam habentem contrarium; unde distinguit duplex subiectum: alterum quod habet formam habentem contrarium et ideo habet privationem, quia, cum contraria apta sint sibi invicem succedere in eodem subiecto, subiectum habens unum contrarium habet privationem alterius et potentiam ad illud: alterum subiectum, in quo non est forma habens contrarium, neque proprie privatio et potentia ad aliud. Quando igitur Aristoteles ait, quae communicant in materia invicem agere et pati, vult Aegidius[3] Aristotelem intelligendum esse de materia primo modo accepta; sicut et quando negat materiam a caelo, hinc etiam ait Aegidius, materiam non esse subiectum transmutationis secundum se sumptam, sed solum primo modo acceptam. Nam quae habent talem