Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est
96
iuvenilia.

licet omnes materiae aequaliter recedant in eo quod materiae et purae potentiae sunt, tamen materia sublunarium magis recedit secundum propriam rationem, quia est magis potentia, cum plures formas respiciat. Ad 4um patet ex dictis. Ad 5um respondeo, ex eo quod conveniant quaedam accidentia caeli et inferiorum, solum inferri, in caelo et in inferioribus reperiri aliquem gradum communem, a quo procedant talia accidentia, ut gradum corporis. Ad authoritatem Aristotelis respondeo, si argumentum aliquid probat, probare caelum esse transmutabile simul cum elementis. Respondeo, 2o, ex Philopono, sensum Aristotelis in illo loco hunc esse, contra Empedoclem: si elementa comparantur invicem, ut concedit Empedocles, et dicuntur esse aequalia, illud non intelligendum secundum molem, quia multo maior est aër quam sit terra vel aquae[1], sed intelligendum esse hoc modo: terra est aequalis aëri[2], quia, si rarefieret ut aër, esset tantae[2] quantitatis, quantae est aër. Haec autem comparatio non potest cognosci nisi ex eo, quod si terra transmutatur in aërem: unus palmus, verbigratia, in tot ut 10 aëris. Si ergo comparantur hoc modo, sunt invicem transmutabilia. Ad 6um, et ad authoritatem Aristotelis ex 2 De generatione, respondeo, inde tantum colligi, in caelo esse materiam et formam sicut in inferioribus, ideoque etiam principia numero aequalia, et eadem genere, sed analogo. Ad illud Aristotelis ex p.o Phys. respondeo, ibi docere principia rerum corruptibilium: materia autem caeli, si datur, colligitur tantum ex analogia quadam cum inferiori materia; sed de hoc actum est in p.o Phys.: tamen, quod spectat ad id quod est illi peculiare, ex eo quod dicit Aristoteles, caelum esse ingenerabile. Ad illud ex 10 Met. respondeo, primo, secundum quosdam caelum non esse in eodem praedicato cum corruptibilibus. Sed a nobis explicatum est, quomodo sit intelligenda illa authoritas in praedicatis. Ad ultimum respondeo, materias esse diversas se ipsis, ut recte docet Alexander in p.o Quaestionum naturalium c. 15. Quaeres hic, propter quid hae materiae differant. Capreolus putat differre diversis formis, Caietanus se ipsis. Dico, primo, essentialiter non differre aliquo extra materiam: quia aliter, secundum se consideratae[3], essentialiter eaedem[3] non viderentur esse, cum tamen videantur. Dico, 2o, convenire in eo, quod sunt actus quidam imperfectus in potentia ad actum specificum; differre[4] tamen, quatenus materia caelestis est talis actus et entitas, ut sit solum in

  1. 13. aque
  2. 2.0 2.1 14. equalis aërtante
  3. 3.0 3.1 33. considerateeedem
  4. 35. differe