Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/281

E Wikisource
Haec pagina emendata est
278
frammenti di lezioni e di studi

interiectis diebus, ad molem ingentem excreverit[1], momento dicti congressus genitum fuisse, et propter tenuitatem latuisse[2], opinari non erit incongruum. Cumque insuper in gradu 19 coiverint planetae, in 18° eiusdem signi gradu novus hic fulgor apparuit ; interstitia insuper secundum latitudinem ab ecliptica fuerunt tunc[3], is quidem, austrum versus, G. 0.53', Iovis, ad boream, G. 0.37'[§ 1] novae autem lucis Gr. 1.40' proxime, in aquilonem, Saturni vero G. 1.48', pariter[4] ad Ursam, ut ex istis quatuor luminibus talis figura constitueretur. Hic fulgor[5], tanquam novum e caelo miraculum, tardos atque ad terram demissos populares oculos ad divina erexit[§ 2]; quod fulgentissimorum innumerabiliumque astrorum coetus, quibus aetherei[6] campi distinguntur, efficere non valet : ea enim est compositionis humanae[7] conditio, ut quotidiana, licet admiratione digna, nos praetereant; contra, si quid insolitum atque ex more mutatum prodierit, populum omnem convocat. Testes vos estis, numerosa iuventus, qui huc convolastis, ut me de hac admiranda apparitione disserentem audiatis ; alii, perterriti atque vana superstitione[8] perciti, ut intelligant, numquid portentosum prodigium malique[9] ominis sit nuncium; alii mirantes, num verum sidus in caelis existat, an vapor ardens prope terram quaerentes[10]; et omnes, de substantia, motu, loco et ratione apparitionis illius, unanimi studio anxie sciscitantes. Magnifica, mehercle, ingeniorumque vestrorum digna cupido ! At ho, utinam, rei magnitudini ac vestrae expectationi ingenii[§ 3] mei tenuitas possit respondere ! Nec spero nec diffido : id unum saltem me praestiturum credo[11], ut, quod mei muneris praecipuum est, de motu et loco demonstrative[12] constet : quid autem ad substantiae indagationem borum accidentium conferat praecognitio, nostis omnes. . . .[§ 4]




Niente digrada[§ 5] all' ufizio di matematico il non aver veduta la prima apparizione della Stella ; quasi che lui sia in obligo lo stare tutta

  1. excreverit ex iam dicto momento
  2. fuisse nec et propter tenuitatem apparuisse latuisse
  3. eclypticatunc Iovisis
  4. vero Gr. 1.48' duorum prope graduum pariter
  5. constitueretur. Haec Hic novus fulgor
  6. caetus — aeterei
  7. compositionis nostrae humanae
  8. vana religione superstitione
  9. prodigium ne sit malique
  10. terram quaerunt querentes
  11. praestiturum spero credo
  12. demonstrative constabit constet
  1. Sostituito a «46».
  2. Qui seguiva, poi cancellato, « ea enim est compositionis nostrae conditio »
  3. In margine Galileo sostituì «mentis» a « ingenii », ma poi non corresse « mei ».
  4. Mss. Galil., Par. III, T. II, car. 4.
  5. digrado , con evidente trascorso di penna, l'autografo.