fixae, quae talem colorem nanciscuntur, stellae Saturniae nuncupantur. Iovis stellae beneficae Saturnoque velocioris, utpote qui fortuna maior et cursum Zodiaci suum duodecim fere implet annis, clarus fulgens oculis inspicientium se exhibet color. Martis, infausti et tremebundi sideris at superiore velocioris motu, infortunae minoris, curriculum suum sui deferentis orbis duobus fere annis absolventis, fulvus igneus apparet color. Solis, planetarum omnium principis et ductoris, cum ex eius motu caeteri planetarum pendeant, eius enim motus ignorantia caeterorum loca vera et apparentia celat, aureus et nitidus splendet color. Veneris, phosphori vesperique astri, fortunae minoris, venustus splendens viget color. Mercurii, incerto motu varii et inconstantis sideris deprehensu difficilis, pellucidus videtur color[1]. Lunae denique, nocturni luminaris minoris, argenteus definitur color. Unde, cuin cuilibet intuenti caelum nullos, praeter enumeratos, colores alios spectare liceat, an non optima erit illatio, non plures existere quam septem planetas?
Sed instabit Sidereus Nuncius, quod stellae fixae, quae puris oculis cerni nequeunt, sed tamen perspicilli beneficio sunt visibiles, horum novorum planetarum naturam et colorem et aspectum referant. At nulla est haec instantia, dato non concesso quod ope huius perspicilli stellae videantur vere, quas ille enumerat, et nebulosas et lactei circuli et Orionis: Lunae et Martis, Saturni et Mercurii naturam, ex experimentis, effectibus et influentiis earum in haec inferiora, retinere comprobatum est: unde non novorum fictorum planetarum natura et color existet iis[2]. Videndus praecipuus huius rei auctor Ptolemaeus, c. 9 primi Quadripartiti; quin, si has stellas his novis planetis affingas, plurima absurda sequentur, quorum praecipua sunt haec. Primum, hos planetas fictitios non retinere propriam et peculiarem naturam, sicuti caeteri planetae nobis cogniti retinent, cum Martis et Lunae, Saturni et Mercurii, naturam et effectus referrent; deinde, cum circa sidus Iovis volvantur, potius naturam et colorem Iovis referre deberent, ut ait, non aliorum planetarum (quod tamen superius declaratum est non dici posse), cum sit potior ratio, et, quod potissimum est, ab aliis planetis virtute et lumine dependerent. Quod quantum a propria planetarum natura aberret, diiudicent docti; nam hoc de veris et realibus planetis dicere, omnino absurdum esset: etenim, etsi vulgo credatur Lunam fratris Solis radiis micare, tamen habet peculiare lumen, quod eius eclypses manifestissime comprobant, sed, quod magis, proprietates et conditiones multum a Sole distinctas et separatas continet.
Adde quod, sicut planetae Siderei Nuncii indigent perspicillo ut cognoscantur et videantur: necessario et hoc perspicillo opus esset, cum suas influentias et effectus in haec inferiora eiaculari vellent, etenim sidera motu et lumine operari et influere certum est; an hoc absurdum? Quod probari potest: nemo enim mortalium cognovit hos planetas, sic nec effectus, si effectus abditi; ergo eorum vires