et proprietates ac nebulosorum siderum Orionis et lactei circuli, etsi (ut tibi placet) inconspicua sint, at opera tui perspicilli visibilia, tamen eorum effectus et influentiae ab astronomis et notatae et conspectae sunt. Quid hinc sequatur, iudica.
Altera datur ratio. Sol vehiculum lucis, hinc fons luminis origoque caloris, ita ut non immerito cor mundi vocetur. Uti in microcosmo cor, ita in hac immensa mundi mole Sol: in media corporis parte sistitur cor, ut aequaliter et calor et sanguis et spiritus caeteris corporis partibus communicetur; ita Sol in medio et mundi et planetarum statui debet: cor, secundum praecipuorum medicorum sententiam, prius componitur, quam caeterae corporis partes in utero materno; sic lux prima a Deo rerum omnium in hac mundi compage, cuius vehiculum est Sol, ut sanguinis et caloris cor. Hinc, ut ex aequo calor, lumen et virtus omnibus et caelestibus et sublunaribus impartiatur, medium in mundo locum ex necessitate requirit, quia solac lineae ductae a centro ad circumferentiam aequales existunt: hinc exurgit, quod uti caeteri planetarum motus habeantur, haberi non possunt absque ipsius Solis ψηφοφορίας, ut cuique tabulas tractanti obviam est: sicut[1] aequaliter motricem virtutem iis communicat, sic medium locum et principatum requirit; et sicuti est corpus nobilissimum, numero etiam perfectissimo et nobilissimo circumvallari debuit: unde numero ternario, utpote divinitatem praeseferente, inferius et superius aequaliter cingitur; sic trium superiorum inferiorumque trium, uti splendidissima corona sex gemmis fulgentibus radiata, eius redimitur solium.
Ultima ex alchimistarum placitis eruta ratio pulcherrima et convenientissima existit, ex eminentissimo Tychone desumpta, talis. Tot planetae in superiori illo theatro reperiuntur, quot in hac inferioris telluris machina metalla, et in μικροκόσμῳ, ad utriusque ideam composito totiesque a nobis iam allato, organa, agnoscuntur. Nam haec omnia tam pulchra et concinna similitudine invicem colligata sunt, ut paria fere officia habere videantur easdemque proprietates et naturam, ut laudatus auctor refert. Duo luminaria praestantissima, Sol et Luna, in caelesti illa regione perspiciuntur; duo praestantissima metalla, aurum et argentum, in crasso terrae globo. In μικροκόσμῳ vero nostro duo praecipua vitalia organa, cor et cerebrum, agnoscuntur; duo benefici planetae, Iuppiter et Venus, creduntur, et duo secundae dignitatis metalla, stannum et cuprum, duoque secundi ordinis membra, iecur sanguinis receptaculum renesque generationis fontes, apparent. Duo malefici, Saturnus et Mars, duo abiectiora metalla, plumbum et ferrum, duo aeque viliora hominis membra, splen et fel, constituuntur. Ultimus planetarum Mercurius, Protheo mutabilior, ultimum metallorum ὐδράργυρος, unda mobilior, sive argentum vivum, ultimumque organorum pulmo, statuitur.
Ex quibus et aliis innumeris rationibus, quibus adducta tota astronomorum
- ↑ Corresse sic.