de maculis in facie Lunae, de nebulosis lacteique circuli stellis ad nos pervenisset; sed in omnibus astronomorum et philosophorum historiographorumque libris nulla mentio eorum facta est.
At inquiet Sidereus Nuncius, auctores horum planetarum mentionem aliquam fecisse, etsi non explicitam saltem implicitam; cum enim 1022 stellas fixas ponant astronomi, plures enumeratis et existere reperiri posse non negant: etenim Tycho Brahe in suum catalogum millenarum stellarum fixarum plurimas a veteribus non notatas stellas inseruit: quapropter et similiter, plures septem planetis cognitis extare posse errantes stellas; quia, uti stellarum fixarum, sic planetarum, par ratio: sed, cum tale perspicillum nusquam elaboratum nec inventum fuerit suo simile, hi novi planetae a veteribus nec a recentioribus conspici non potuerunt, nec de iis scientia aliqua memoriae tradi.
At illi sic satisfacio. Ad primam partem respondeo, non esse parem rationem stellarum fixarum et planetarum: nam illae unico rotantur orbe, in eodemque caelo locantur; planetae vero si existerent novi, et novi orbes et sphaerarum coagmentatio introducenda esset nova. Quamvis enim crassitudini septem aliorum planetarum affigantur, tamen et circuli proprii et peculiares, in quibus rotationes suas absolverent periodicas, effingendi essent; qui caeli positus quam absurdus, ab astronomis perpendatur. Etenim absque necessitate daretur entium multiplicatio, quae, ne sequatur progressus in infinitum, a philosophis non admittitur. Unde, cum astronomi, plures stellas ipsis calculo enumeratis et in ordinem digestis reperiri posse, concedant, tamen nomine stellarum novos planetas includi, quis sanae mentis asserturus? Ad alteram partem, tale et simile instrumentum extitisse et confectum aliquando fuisse, ex historiarum monumentis notum est, quod ex Ioan. Bapt. Porta in prooemio lib. 18[1] Magiae Nat. patet. Refert enim in Pharo prope Alexandriam sita, ex qua caeterae in portubus extructae turres Phari nomen acceperunt, collocatum fuisse, perspicillum tali arte elaboratum, ut quingentis stadiis naves per aequora transvectas per illud intueri concessum esset; amplius tale instrumentum et ipse Porta a Ptolemaco extructum refert. Qualis autem siderum indagator extiterit ipse Ptolemaeus, cui astronomiam acceptam referre debemus, a nemine ignoratur; asseverare an debemus hos planetas, si reales existerent, eum latuisse, ex opinione talis viri, qualis Galilaeus? Abeat, quaeso, haec cogitatio.
Sed alia, eaque recentiora, commemoro: Albertum magnum quoddam perspicillum effinxisse, eoque usum fuisse, quo mirum in modum res longe dissitas conspicuas habebat, amicisque videndas ostendebat. Idem de Cornelio Agrippa scriptis consignatum habemus. Sed notiora. Leonem X Pontificem maximum perspicillum possedisse certum est, quo mira exercuit: fertur enim, domo sua et ex
- ↑ Corresse 17.