Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/241

E Wikisource
Haec pagina emendata est
240
διανοια

tisse reperio. Nam pulveris factitii aheneorum tormentorum perniciosum inventum, artisque typographicae conservandis scientiis necessarium, apud Chinenses extitisse, historici doctissimique viri referunt, qui navigationibus eam regionem inviserunt; sed et ego vidi Parisiis apud quendam nobilissimum mercatorem, qui Presteseigle vocatur, inter mira et pretiosissima, tres legum Chinensium libros impressos. Unde iure optimo cum Comico hanc digressionem concludam: Nil dictum, quin dictum prius; nec factum, quin factum prius.

His rationibus contra existentiam horum planetarum adductis, et reiectis iis, quae pro hac sententia asserenda militabant (insuper, cum sit in ipso limine libelli non plures septem planetis extare demonstratum), hos novos planetas, quos Sidereus Nuncius mortalibus vendidit et proposuit, non reales existere, at meras hallucinationes et visus fallacias esse, sat dilucide patere arbitror. His peractis, causas in superioribus asseclarum obiectionibus allatas, in hunc locum reiectas, explicabo, ut sententia et opinio clarius innotescat iis qui opticam et mathematicam ignorant: doctis enim opticis et mathematicis haec conscripta non sunt; Minervam enim docere non cupio, at eorum rudis discipulus et auditor haberi volo. Sed causas aggredior. Phaenomeni prioris sententia venit, quae ob diversitatem apparitionis realitatem horum planetarum ponere contendebat; cuius phaenomeni hanc existere posse causam concludo, ex iisdem allatis exemplis argumento sumpto: quia, uti Sol et Luna agunt in generatione pareliarum et virgarum et paraselinarum, quorum meteoron eadem causa exurgit, unde ab his oculus decipitur, sic in generatione horum planetarum, a Sidereo Nuncio nobis propositorum, Iovis astrum splendidissimum operatur; unde visus noster per perspicillum intuitus, cum quatuor hos novos Iovis famulos videre credit, fallitur et aberrat: et uti aër interpositus, nebulosus, rarus inter aspectum nostrum et Solem et Lunam, aptus et idoneus, mediis necessariis rite dispositis, ad exhibendas nobis horum meteorum imagines, quamobrem secundum maiorem vel minorem dispositionem, plures vel pauciores pareliae vel paraselinae apparent; sic, uti aër nocturnus, quem in tenebris condensari, luce extenuari, certum est, magis vel minus humidus et vaporosus existit, plures vel pauciores nobis repraesentat horum Iovis circulatorum imagines, accedente perspicilli operatione. Haec de causa huius apparitionis, quod modo unam, modo duas, modo tres, modo quatuor, spectemus Iovis imagines.

At video mihi statim obiectum iri, quod si aër solus hoc efficeret, istae apparentiae solis oculis conspicerentur, at non conspiciuntur: nemo enim sine perspicillo hos quatuor planetas vidit, et tamen paraselinas, parelias et virgas, puris et simplicibus oculis intuemur. Obiectionem praevideram, et ideo addidi «cum per perspicillum intuitus» et «accedente perspicilli operatione»: etenim sine perspicillo has Iovis imagines videre non possumus, quia lux debilis nocturna, per cristallum vel vitrum intro permeans, clarior lucidiorque redditur, ex propositione prima lib. 8. Ioannis Bapt. Portae. De refractione Optices parte. Sol enim et Luna umbram