Caelo delitescere non negarunt, immo id probabiliter (etiam Clavius in sua Sphaera diserte) suspicati sunt: sicuti a Deo dictum est Abrahamo: Numera stellas, si potes. Et ipse Tycho Brahe, astronomus incomparabilis, centum facile, minimas licet, veterum stellis adiecit, exquisita et plus quam vulgari diligentia observationibusque assiduis a se deprehensas et quasi a latebris extractas: reliquas vero, quae etiam diligentissimi observatoris aciem fugiunt, quis, nisi huius perspicilli aliave simili adiutus industria, videre ac numerare queat? Itaque, etsi veteres stellas numerare soliti sint mille viginti duas naturali oculorum acie notabiles, eo quod minores infra sextam magnitudinem cerni non possent, attamen, huius organi opportunitate, sexcentas alias, immo multa earum millia et pene innumeras, plerasque sexta magnitudine minores, intueri licebit: quarum maiores, quas magnitudinis septimae seu primae invisibilium (quarum etiam facile sex differentiae deprehendentur) appellare possemus, ope perspicilli, maiores, clarioresque apparent, quam astra magnitudinis tertiae acie naturali visa. Ex uno hoc aut altero exemplo de reliquis coniecturam facite.
In primo, sex stellas Tauri, quas Pleiadas vocant, depinximus, quibus aliae plures quam quadraginta invisibiles adiacent: quarum vix ulla a praedictis sex ultra dimidiatum gradum elongatur. Harum nos hic triginta annotavimus, cum interstitiis magnitudinibusque novarum ac veterum. Secundum exemplum sit nebulosa inter duos Asellos in constellatione Cancri, quam Praesepe vocant: haec non est unica stella nebulosa, ut primo aspectu apparet, sed (et idem iudicium sit de aliis nebulosis) conferta stellarum plurimarum congeries. Ex quibus praeter Asellos ultra triginta numeravimus, hunc, quem hic cernitis, situm obtinentes. Cum ergo et illic loco sex septemve stellarum, et hic loco unius stellae, numerare liceat stellas triginta aut quadraginta, et simile quid accidat in plerisque aliis Caeli partibus, quis dubitat, loco stellarum mille viginti duarum, ope perspicilli sexcentas alias, immo et plurima stellarum millia, et videri et numerari posse?
De Luna stellisque fixis hactenus: festinanti mihi ad tertium et praecipuum caput, in quo maxime hominum laborat fides, idest ad quatuor novos Planetas, veniendum est. Credo equidem non deesse, qui, nisi aliquem dictorum Iovis Satellitum aut asseclarum ab ipso Iove sibi demissum in terras videant, credituri vix sint: sed non vacat exiguis rebus adesse Iovi; interim tamen, dum certiores e Caelo nunciis expediuntur, me, si placet, inde demissum creditote.
Multa de his retulit prior Nuncius Sidereus: nimirum tres ex ipsis primum ab hominum memoria visos a Galilaeo circa Iovem, septima Ianuarii die anni superioris, hoc situ: in linea recta secundum Eclypticam. Quartum deinde, die 13 Ianuarii, deprehensum cum Iove tribus prioribus, hoc ordine.