Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/298

E Wikisource
Haec pagina emendata est
collegii romani
297

Et rursus, die 15°, omnes quatuor ante Iovem versus occidentem clarissime visos, hoc ordine Denique postmodum saepius Ianuario reliquo et Februario eosdem fuisse notatos, varium et inter se et cum Iove situm obtinentes. Similia ego, hisce recentioribus observationibus huius anni (ut de praecedenti taceam) hoc perspicillo hic habitis, confirmo.

Itaque anno hoc 1611, ineunte quarta Ianuarii, respectu Iovis ipsiusque diametri visualis hunc et inter se et cum Iove situm obtinebant.[1] Reliquis vero hic annotatis diebus in ista conspiciuntur distantia; ita et mense Februario, Martio, Aprili: denique et ipsius Maii, in quo iam versamur, die 10 hoc ordine visi sunt. Quare et varium haec astra, et inter se et cum Iove, situm saepius tenuisse manifestum omnino evadit, ut nequaquam fixas esse stellas, sed erraticas plane variasque, omnino affirmandum sit. Habetis quaecumque ille prior Sidereus ad vos attulit Nuncius, novis me internuncio confirmata observationibus Romanis.

Verum tandem aliquando, postquam iam vetera illa stabilivi, etiam a me novi aliquid accipite: alteram, inquam, novamque in Veneris astro Lunam. Sed, antequam nostra proferam, ipsas primum hac de re, quas affero, Galilaei ad Clavium datas litteras accipite.

Aggressus fui, inquit, ante menses circiter tres, Planetam Veneris, statim atque coepit esse Hesperus vespertinaeque apparitionis, observare: vidique illum figurae rotundae, at tamen exiguae; paulatim deinde, recedens a Sole, maior maiorque apparuit, circularis tamen figurae permanens; donec, a Sole maxime digressus, coepit, in parte a Sole aversa, a rotunda figura ita deficere, ut paucis post diebus ad figuram devenerit semicircularem, in qua aliquandiu permansit, donec rursus Solem tendere coepit. Iam incipit apparere faciei manifeste corniculatae, in diesque magis ac magis circumcidetur, quandiu manebit Hesperus; dum vero fiet Lucifer, videbimus subtilissima ipsius cornua aversa a Sole: et iterum circa maximam digressionem fiet semicircularis, talisque multis diebus apparebit; tandem a semicirculari figura transibit iterum celerrime ad circularem, eumque ita rotundum videbimus pluribus mensibus, sed ita exiguum, ut diameter ipsius vix sextam diametri iam apparentis partem adaequet.

En tibi iam certum, Venerem moveri circa Solem (et idem, procul dubio, dicendum de Mercurio) tanquam centrum maximarum revolutionum omnium planetarum. Sed et illud indubitatum, Planetas non nisi mutuato a Sole lumine illustratos splendescere: quod tamen non existimo verum esse in stellis fixis.

Quod vero ad Saturnum attinet, vidi eum saepius, praesentibus plurimis, me-

  1. Qui e nei due luoghi successivi dove pur vengono citate mancano nel codice le respettive configurazioni, e non è nemmeno lasciato uno spazio il quale rappresenti il posto che avrebbero dovuto occupare.