graviori impositum, quousque Coelum omnibus superesset a centro quam longissime et aeque distans, perfecta peripheria tornatum; Gallilaeus, recens e Coelo ad nos delapsus Mercurius, non modo asperitates et iuga in Luna nunciat, verum etiam altissimos montes, crepidines, planities, valles, voragines, lacus, maria, isthmos, promontoria, chersonesos. Quae si ita sunt, ut apparent, quis non videt ambigendum esse, an Lunae globus sit terreus, nostro quem habitamus adsimilis (ut antiquissimus ille Orpheus cecinit his carminibus:
Μήσατο δ’ ἄλλην γαῖαν ἀπείρατον, ἦν τε σελήνην
Ἀθάνατοι κλῄζουσι, ἐπιχθόνιοι δέ τε µήνην,
Ἥ πόλλ’ ὄυρεα ἔχει, πόλλ’ ἄστεα, πολλὰ μέλαθρα.
Molitus est aliam Terram infinitam, quam lampadem
Immortales vocant, terreni vero Lunam,
Quae multos montes habet, multas urbes, multas domos);
hic vero circa nostrum volvatur, ut circa Solem noster, et invicem se illuminent, ut Pythagoricus Philolaus et Heraclitus Ponticus aliquando asseverarunt, quos imitatus est recenter Copernicus? aut eam esse alterius Mundi et orbis centrum, ut nostra haec Terra huius est nostratis, ac innumeri alii globi innumerorum orbium sunt, quod Democritus Abderita olim et nostra tempestate etiam aliqui somniarunt ; aut fortasse, si ibi alios habitatores, alias urbes, alios magistratus, constituere absurdum videatur, eam esse opacam quandam et Terrae adsimilem massam, sed asperitatibus et anfractibus obsitam, ac si dixerimus ingentem pumicem, ut Diogeni physico placuit (quod vero absimile non est, cum ab ingentibus, quos recipit, Solis aestibus, tot saeculis ambusta sit), necessario consequatur? atque eam ita Solis germanam, ut πυρολίθους iure appellabimus, cum utrumque sit lapis accensus, at Sol lapis proprio calore ignitus et candens, Luna vero non proprio, sed Solis : quam sententiam ita mordicus tenuit Anaxagoras, ut prò ea niortem oppetere non dubitarit. Non satis vero mihi erit, Gallilaeum hoc duplici munere Mercurio aequalem credere, nisi etiam tertium ex Homero addam: veluti enim Homerus Mercurium finxit ad tres Deas pomum tulisse pulchriori dandum, atque producta in medium discordiae et litium occasione, ipsum discessisse, relicto aliis ancipitis iudicii discrimine; ita hic in proposita horum phoenomenûm indagine tribus disciplinis, quas cuncti nunc venerantur, Alexandrinae, scilicet astronomicae, Academicae atque Peripateticae philosophiae, ac renovata illis et mortalibus omnibus perennis laboris segete, tum astronomos, tum philosophos, ad indagandum et iudicium ferendum convocat, ipse interim Delphici Apollinis oraculo sapientissimus caeterorum. Hac voce et ego excitatus (quem enim, etiam altissimum somnum dormientem, ingens hic novi miraculi sonus, qui totum orbem pervasit, non excitasset?), ad aliquid scribendum accessi,