nihil certi affirmans, sed tantum dubitando tentans: ratus non satis esse mihi, sciendi cupido, haec admirari, et horum inventorem admirando praedicare, ac plausibus populo ostentare; nisi et hunc eumdem Gallilaeum (qui divino, quo praeditus est, ingenio, veluti potis fuit haec novo et admirando instrumento nobis ostendere, ita etiam eorumdem nobis causam et rationem aperire valebit), nec non caeteros alios, tum mathematicos, tum philosophos, bis stimulis non modo excitarem, verum etiam cogerem.
Quanam methodo instituenda sit disputatio.
CAP. II.
Proposui vero hanc disputationem physice, non mathematice, habere: cum enim res, de qua agitur, et physicae et mathematicae sit considerationis (figura enim affectio continui est, ut continuum; et certi continui, propria nempe natura praediti); mathematica autem consideratio a certa materia et subiecto praescindat, ac proinde magis remota sit a nostris sensibus et a congenito nobis modo cognoscendi (qui est a magis concretis et coniunctis, ne dicam, peripatetico more, compositis et confusis), naturalis vero et in materia et cum motu affectiones consideret, cuiusmodi primo et nostris sensibus et intellectui res ipsae se offerunt; naturaliter, ut ita dicam, ac physice suscepta, haec disputatio magis familiaris erit, et, veluti telescopeum hoc perspicillum omnium oculis, ita omnium intellectui accommodata. Addo etiam, quod paradoxum fortasse videbitur, magis certa erit et minus fallaciam continebit: quamvis enim mathematicae demonstrationes, non modo primum, sed etiam solum, certitudinis gradum teneant; tamen eam certitudinem de subiecto sensibilibus conditionibus denudato accipiunt, ut Geometria circa continuum, ut continuum, Arithmetica vero circa discretum quantum; quae omnino, ita considerata, necessaria atque immutabilia sunt: et quamvis aliquando etiam ad physicas quantitates Mathematica descendat, ut Optica et Harmonica, nihil tamen eius contemplationem physica et naturalis qualitas afficit, cum eam tantum ex accidenti consideret; ut has disciplinas, theorice tantum et scientifice, non autem practice ac mechanice, exercenti est manifestum[§ 1] Id vero quantum
- ↑ quaeritur, nunquid considerationes mathematicae circa Caelum sintne physicae[1] an mathematicae: si enim sunt mathematicae, tempora eclipsium, coniunctionum etc, cum sensibilibus et realibus coniunctionibus non congruent. Non minus est ridiculum dicere geometrica non respondere in materialibus, ac si quis dixerit arithmeticas[2] passiones in sensibilibus