continue movens, non successive (movens enim successive non movet perpetuo, sed interpellata quiete; quemadmodum et motus successivus non est perpetuus, sed intermissus, ut Aristoteles fuse probavit VIII Physicorum), ita perpetuum requiritur mobile, non successive sed continue permanens: namque veluti motus, ut sit perpetuus, non debet esse intermissus, sed continuus et uniformis, ac unus numero ac motor pariter, ita et mobile debet esse unum numero, et idem permanens; alias motus non erit unus numero nec perpetuus. Ex huius autem propositionis maioris declaratione deducitur totius argumenti veritas. Si enim ad perpetuum motum, nempe unum numero, veluti requiritur unus numero motor, ita requiritur unum numero mobile; cum Terra numquam possit esse una numero, corrumpitur enim et generatur secundum partes; inde sequitur, Terram non posse esse quid perpetuo mobile. Quare, neque primus Motor neque aliqua alia intelligentia, cuius motus perpetuus sit, eam poterit movere. Non a pari ergo concludit argumentum supra allatum contra motum Terrae, etiam contra motum Coeli. Nam Coelum, etsi quantitatis finitae sit, infinitae tamen durationis est, et secundum totum et secundum partes, quod infra dilucide probabimus: at Terra est finitae molis et finitae durationis; quod si in aeternum manet, hoc est ob successivam partium restaurationem, ut in caeteris fit corruptibilibus. Quare argumentum, ni fallor, ex necessitate manifeste concludit, Terram non posse circulo, ut Copernicus statuit, tamquam unum ex astris, perenniter moveri. Addo etiam aliam rationem diversae illationis. Nam Coelum, cum sit animatum, natura movetur ab intelligentia movente, non ut efficiens, sed ut obiectum et finis, hoc est tamquam intellectum et desideratum, qui motus naturalis est, cum animae sit; intellectum enim et desideratum moventur ut existentia in anima, non autem extra animam: at in Terra id fieri non potest, nisi Terram animatam esse dicamus, et, quod peius est, anima intellectiva; quod absurdum est et ridiculum. Si enim nulla Terrae pars animam habet vegetalem aut sensitivam, ut clarum est, quanto minus habere poterit intellectivam, his longe nobiliorem, secundum quam moveatur ab intelligentia, ut dictum est? Quae omnia argumenta allata sunt, ut abunde stenderetur, Terram non posse moveri perenniter, ut astra reliqua. Dixi, ut abunde ostenderetur: nam, quamvis contra Copernicum satis fuisset probare, Terram non posse perenniter moveri a natura, cum ipse statuat motum circularem in Terra esse a natura, tamen ne quis diceret, Terram circulo perenniter moveri ab intelligentia, sicuti moventur caetera astra, volui etiam ostendere, nullo modo motum hunc Terrae posse competere, neque ab intelligentia aliqua. Afferam praeterea aliud argumentum supra allatum ex Aristotele secundo De Coelo: nempe, quod si Terra moveretur, et motu adeo veloci, tunc pondera, proiecta ab aliquo signato loco Terrae, non caderent ad perpendiculum super eodem loco: cuius contrarium experientia videmus. Neque valida est responsio, nempe lapidem circumferri ab aëre, qui movetur ad motum Terrae: nam aut talis aër, circum-
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/345
Appearance