Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/346

E Wikisource
Haec pagina emendata est
345
in orbe lunae etc.

ductus ad motum Terrae, non est sufficiens lapides circumferre, et tunc lapis statim cadet, atque ita non cadet super eodem signato loco; aut est sufficiens lapidem circumferre, tamquam validior motu lapidis quo lapis tendit deorsum, et tunc aut lapis numquam cadet, cum talis motus aëris circumducti semper duret, quemadmodum et motus Terrae, aut saltem post longum tempus cadet. Quare[§ 1] idem contingeret de lapide proiecto, quod contingit de aqua in clepsydra contenta, quam neque inverso clepsydrae ore descendere videmus, si clepsydra veloci motu in gyrum circumducatur. Est praeterea et argumentum illud validissimum Ptolomaei, quod ex tam veloci Terrae motu ab occidente in oriens, spatio horarum 10 vigintiquatuor (cuius velocitatem nulli alii velocissimo motui, ex iis quos experimur, assimilare est), omnia quae in Terra sunt aedificia iam corruissent[§ 2], quinimmo ipsamet Terra iam divulsa esset et dissipata. Ridenda autem est Copernici

responsio ad hoc: scilicet, id non fieri, quia motus hic Terrae est naturalis; quod autem est naturale, conservativum est, non destructivum. Nam, praeterquam quod falsa est haec responsio (cum omnis motus dissipet et divellat, tam motus naturalis, quam motus praeter naturam: motus enim, ut motus, etiam rarefacit semper, ut ad sensum patet; quare et motus Coeli, quamvis Coelo sit maxime naturalis, tamen Coelum iam rarefecisset ac dissipasset, si Coeli corpus rarefactibile esset[§ 3]; id autem non fecit, quia, cum sit corpus impassibile, rarefactionis non est susceptivum: nec verum est, quod affert exemplum de igne in propria sphaera, qui circumductus, nec naturali motu sed Coeli raptu, tamen semper in eo conservatur nec dissipatur; hoc enim pariter falsum est, multa enim ignis ibi fit dissipatio, quinimo multae eius partes ab hoc motu, ut Aristoteles inquit, infra detruduntur[§ 4];

  1. circumgiratione
  1. est sufficiens circumferre, nec tamen impedit descensum lapidis, ut in globis eiaculatis tormentis muralibus contingit, qui descendunt dum transversim eiaculantur. Exemplum clepsydrae non est ad rem.
  2. melius dixisset, non posse aedificia construi; nam iam constructa non est cur dissipentur, eo quod firmius consistunt, quam cum construuntur.
  3. Quomodo motus rarefacit tantum, si et ipsa condensatio motus est? Oporteret condensationem fieri sine motu.
  4. si multae partes ignis infra detruduntur, ergo circulatio facit non minus ad congregationem quam ad dissipationem; quae enim versus sphaerae centrum impelluntur, ad unionem et aggregationem tendunt. Videas ergo tuam inconstantiam, qui modo vis a circumgyratione[1] non extrudi corpora versus extrema, modo vero versus medium. Quod si partes ignis levissimae versus centrum truduntur, cur