Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/347

E Wikisource
Haec pagina emendata est
346
de phaenomenis

quod si semper perseverat, est ex successiva deperditarum partium restauratione, quae semper fit, ut in caeteris elementis), praeterquam quod, inquam, falsa est haec responsio, tamen, dato et non concesso quod esset vera, quamvis hic motus non dissiparet Terram, quia illi esset naturalis, dissiparet tamen reliqua quae sunt in Terra, quibus non est naturalis; quare aedificia, arbores et caetera omnia[§ 1] ante unum diem iam dissipata forent; praeterea, et animalia cuncta interirent, ex violento aëris motu suffocata; quinimo impossibile esset ea vivere, cum natura non possit ferre motum adeo celerem. Si enim homo non posset dimidiae horae spatio transferri per aërem, ab aliquo angelo vel daemone, ab Italia in Palestinam et vivus permanere, quia natura non ferret motum adeo vehementem, ut S. Thomas et alii philosophi et theologi concludunt, quomodo possent longe velociori motu tot animalia simul cum Terra circumferri, longe, inquam, velociori motu, nempe tempore unius horae, per spatium 937 milliariorumnota[§ 2], quod Terra ipsa, si moveretur, unius horae tempore, ut supra dictum est, pertransiret? Addo etiam, quod ob nimiam caliditatem aëris regio nostra, quae in Terrae superficie est, esset inhabitabilis. Quod autem hoc sit necessarium, patet ex attritione circumfusi aëris a motu Terrae; quinimo necesse esset, totam hanc aëris regionem igne conflagrare. Si enim plumbea sagittae cuspis, satis minori celeritate motae, per aërem liquescit, quanto magis Terra, tam celeriter mota, conflagrabitur? quae, cum et bitumine et sulphure et nitro et tot siccis exhalationibus referta sit, apta est ex satis leviore occasione ardere, ut saepius manifestum fuit et contigit in variis Terrae partibus, terrae motu vel aliqua alia leviori occasione erumpentibus flammis; quod in Campano Agro frequentissimum est. Nec modo memorabili illa Vesuvii conflagratione notum, verum etiam quamplurimis aliis compertum: inter quarum memoriam recens est illa, quae contigit in Agro Puteolano anno 1538, prorege Petro a Toledo; quæ adeo insignis fuit, ut eius ambustionis cinis ad sex milliariorum fere passuum italicorum distantiam eiaculatus fuerit, id attestante doctissimo viro Simone Portio Neapolitano, philosophorum non modo suae tempestatis, verum etiam omnium temporum, memoria celeberrimo: quem honoris causa cum ex eius fontibus et ego Peripateticae philosophiae purissimos latices 3 auserim; successit enim Portio in Neapolitana Schola, quae omnes, quas Italia habet (pace dixerim clarissimarum Academiarum Bononiensis ac Patavinae, quarum

  1. animalique

    multo magis in eundem terminum comprimentur partes graviorum elementorum?

  1. Melius dixisset Ptolemaeus, quod impossibile fuisset urbes aedificari et arbores animaliaque[1] oriri.
  2. imo multo plura, si componantur 2 motus, annuus nempe et diurnus.