Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
44
LIB. II.


habeant etiam locum in scripturis privatis manu tertiae personae scriptis duobus tamen Testibus notatis , et ab ipsis testibus recognitis , vel per litterarum comparationem ut supra legitime comprobatis.

De modo procedendi contra contumacem.

Rubrica. XI.

Ne quis possit de sua contumacia gloriari, statuimus, et orN. dinamus , quod si quis secundum formam statuti fuerit citatus, videlicet personaliter semel, vel bis domi suae solitae habitationis diversis diebus , et non venerit, actore tamen saltem in terminis legitime comparente , et ipsius citati contumaciam accusante , Capitanei possint , et debeant contra dictum citatum infra decem dies proxime subsequentes , si ultima dies fuerit iuridica , alias in primam proxime subsequentem iuridicam , pronunciare , ac declarare dictum reum conventum contumacem , et ob contumaciam esse debitorem in quantitate petita , et ex eo tenutam fore dandam eidem actori, de bonis ipsius contumacis, iuxta formam petitionis ipsius actoris, recepto tamen prius sacramento ab actore ipso, quod animo calumniae non petit , et quod sibi de eo , quod petit , in totum , vel in partem non extitit satisfactum.

Declarantes, quod in pronunciatione contumaciae praedictae, etiam dicta tenuta committi possit, vel subsequenter infra dictam decimam diem ad libitum Iudicis, vel Capitaneorum praedictorum.

Quae tenuta detur, et committatur per Dominos Capitaneos, et capiatur per nuncium , eius arbitrio , et electione , et non debitoris iuxta Dominorum Capitaneorum pronunciationem, de bonis ipsius contumacis, si personali actione contra eum agatur, primo quidem de rebus mobilibus, secundo de immobilibus , tertio de nominibus debitorum , iuribus , et actionibus , valentibus quantitatem , vel extimationem petitam , et tertiam partem ultra. In qua tenuta actor ipse sit in possessione causa rei servandae , et expectet per quindecim dies , si fuerit quantitas quindecim librarum , vel ab inde infra , vel res , cuius aestimatio ad dictam ascendat quantitatem. Si vero ultra quindecim libras expectet per unum mensem, quibus elapsis diebus , reus ipse citetur ad reluendum dictam tenutam, qui si non venerit, dicta tenuta subhastetur in platea publica , dicente Praecone , vel Tubicine , quod talis res de bonis talis fait data in tenutam tali, pro tanta quantitate: