Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


quicumque vult ipsam emere, vel aliquid contra eam opponere intendit, compareat coram Dominis Capitaneis inde ad duos dies proximos, vel ijs similibus verbis utendo.

Quae praeconizatio tribus diversis vicibus fiat , et in qualibet earum terminus duorum dierum assignetur. Declarantes etiam quod in quolibet praeconio, et in qualibet vice praedicta, semper exprimi debeat, quod plus oflerenti dabitur, et quod alias procedetur super dicta tenuta, ut iuris erit, et ita servabitur.

Quibus terminis elapsis, si emptor invenietur unus vel plures, per Capitaneos, et Curiam, plus offerenti vendatur, et de quantitate, et pretio rei, ut supra venditae, solvatur debitum actori, et eidem legitimae restituantur expensae.

Si vero emptor non inveniatur, vel inveniatur, sed iustum nollet dare pretium, tunc citetur reus ad videndum constituere unum, vel duos aestimatores , qui dictam tenutam aestimabunt, et eo non comparente, vel comparente, sed legitimas expensas non reficiente, eligant Domini Capitanei unum, vel duos legales homines qui eorum praevio iuramento dictam tenutam aestimare debeant, iuxta quorum aestimationem Domini Gapitanei eam in solutum , ex secundo decreto ipsi actori pro quantitate petita , vel aestimatione rei petitae, et pro damnis , et expensis legitimis dare teneantur . Et si quid ex pretio dictae tenutae supererit, illud ipsi reo restituatur.

Si vero aliquid actori praedicto defuerit, ius suum integrum remaneat, et pro omni residuo altera tenuta capiatur, pi-ocedendo ad adiudicationem ordine supradicto, et constituendo ipsi actori Plazarium qui eum in veram dictae rei possessionem inducat, et ponat. Declarantes etiam , quod post praedicta dictus actor, sit, et esse debeat verus dictae rei dominus, et possessor, omniaque iura habeat, quae reus contumax praedictus in ipsa re habebat.

Addentes, quod quoad pretium , ut supra oblatum , utrum iustum fuerit , vel non , Dominorum Capitaneorum dicto, et declarationi stari debeat.

Si autem reali actione fuerit actum , mittatur actor ipse in possessionem rei petitae, in qua per annum stare debeat, quo elapso anno verus dictae rei possessor esse intelligatur. ln utroque tamen casuum praedictorum si reus ipse comparuerit ante sententiam secundi decreti, vel ante rei, de qua data est tenuta, venditionem, quando personali actione actum fuit, vel ante annum , quando reali, audiatur