Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/121

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Et interim sit ei, et esse intelligatur interdicta omnium suorum bonorum administratio, dum tamen curator ipse det ei, pro ut dare ipsum teneri volumus sumptus, et impensas iuxta substantiae suae facultatem.

Quo tempore elapso, teneatur ipse curator omni casu suae administrationis rationem reddere cum integra residui restitutione.

Possitque salarium per Dominos Gapitaneos ei constitui, et taxari pro suo labore.

Et hoc locum habere volumus etiam in maiori vigintiquinque annis male in suis rebus agendis versante, etc.

De tutoribus.

Rubrica. LX.

Quod ad tutorum provisionem pertinet statuimus, quod si quidem pater in eius testamento, vel alia quacunque ultima voluntate, tutorem filijs suis ordinaverit huiusmodi descripti, seu ordinati tutores existant, ceterisque legitimis, et dativis tutoribus praeferantur.

Qui tutores idonee satisdare teneantur, licet eorum fides ab ipso testatore fuerit approbata, nisi aliter per testatorem fuerit ordinatum.

Deficientibus autem praedictis tutoribus , in testamento, vel alia ultima voliintate ordinatis, ad legitimos perveniatur hoc modo.

Primo enim matri, deinde aviae volentibus tutela praedicta decernatur, quae legitima censeatur.

Et hae ceteris praeferantur, et per se ipsas tutelam praedictam administrare teneantur.

Si autem mater, et avia non extarent, hoc ordine ad legitimos tutores perveniri volumus, videlicet, quod Domini Capitanei diligenti facta inquisitione de legitimis illum ex eis tutoremordinent, qitem1 magis idoneum compererint, proximitate non attenta.

Qui sic ordinatus huiuamodi tutelam per Dominos Capitaneos suscipere cogatur, iuris remedijs opportunis, nisi legitimam habuerit excusationem.

Ubi autem legitimi tutores hon existerent , tunc Domini Capitanei de idoneis, et optimis hominibus inquisitione facta unum, vel plures idoneos, pro ut eis melius videbitur decernant, tutores cogendo eum, vel eos iuris remedijs opportunis, tutelam suscipere.