Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/145

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


prout in Consilio generali nostrae Terrae Sancti Marini alias obtentum fuit, quod de cetero filiae foeminae, et descendentes ex eis per lineam foemininam ad successionem patris, et aliorum ascendentium per lineam paternam ab intestato defunctorum non admittantur, extantibus filijs masculis, vel nepotibus per masculinam lineam descendentibus ex eisdem, quibus ipsi solum succedant, dummodo dictae foeminae congrue, et competenter dotatae fuerint, aut dotentur de bonis parentum praedictorum, a quorum successione, et hereditate dicantur exclusae secundum facultatem patrimonij, et quantitatem bonorum, seu qualitatem, et conditionem personarum, usque saltem ad earum quantitatem legitimae.

Et praedicta intendantur, et locum habeant in praesentibus, et futuris.

De recipientibus arras.

Rubrica LXV.

Quicumque receperit, vel dederit arras occasione alicuius mercaturae, teneatur dictam mercaturam adimplere.

Alias solvat pro banno duplum dictarum arrarum, et. nihilominus ipsam mercaturam adimplere teneatur.

Quod venditor teneatur invitare tenentem a duobus lateribus.

Rubrica LXVI.

Statuimus, et ordinamus, quod volens vendere aliquam rem immobilem in Curia, vel districtu Sancti Marini teneatur invitare proximiorem vicinum tenentem a duobus lateribus iuxta rem venalem, et eidem volenti emere dictam rem venalem vendere cogatur pro eodem pretio, quod ab alijs reperierit: alias venditio non facta dicta requisitione sit ipso iure nulla, et inutilis quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.

Declarantes quod attinentes illi, et vicini proximiores invitari debeant, qui pro maiori latitudine, et mensura attinent.

Et si duo, vel plures pro aequali mensura attinuerint sit in electione vendere volentis, cui praedictorum vendere malueri nisi unus ex eis a pluribus lateribus attineret quo casu ceteris praeferatur.

Et ordinesuccessivorequiranturalijiuxtamaiorem attinentiam.