Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/146

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
67
LIB. II.


Et de pretio tenentur expectare emere volentem per terminum a Dominis Capitaneis declarandum.

Qui venditoris necessitatem , pretij summam , et personae emere volentis conditionem considerare debeant, dummodo terminus praedictus mensem non excedat, et venditio aliter facta sit nulla, et dolo , ac fraude praesumatur celebrata, etiam si iureiurando fuerit firmata.

De registro scripturarum in quibuscumque iudicijs producendarum.

Rubrica LXVII.

Statuimus , et ordinamus quod Notarius bancae Terrae Sancti Marini, qui pro tempore fuerit in officio, teneatur, et debeat ordinatim registrare omnes , et singulas scripturas totas, et integras quae coram Capitaneis tam in civilibus, quam criminalibus mixtis, et damni dati producerentur , et pro scriptura, quam non registraverit solutionem aliquam recipere non possit, et ab officio penitus removeatur, et alius eius loco subrogetur. A praedicta tamen registratione excipimus acta publica , seu copias publicas actorum , facta in alia Curia , seu instantia , seu coram alijs Iudicibus, vel Officialibus , seu arbitris, vel arbitratoribus, quae coram Capitaneis producerentur, quorum sufficiat in actis scribere productiohem distinctam, et certam secundum iura, ita ut apparere possit de corpore talium productorum, et omnia acta scribantur extense, et per ordinem in libris pro ut supra.

Solutiones vero, quas recipere debeat Notarius antedictus pro scripturis praedictis registratis, et in actis positis limitamus, et taxamus in hunc modum, videlicet: Prb ipsis actis, et scripturis, ut praedicitur, registratis, et in libro positis recipiat duos solidos pro qualibet carta, quae carta continere debeat quinquaginta virgulas , seu versus , et quaelibet linea, seu versus continere debeat duodecim dictiones, Et si fuerit scriptura brevior, vel prolixior, semper solvatur prd itota. Et hoc ultra mercedem debitam pro productione earundem scripturarum.

Et hoc idem observari volumus per Notarios in causis appellationum deputatos.