Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/147

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM

De taxationibus instrumentorum , et testamentorum.

Rubrica LXVIII.

Ne homines valeant ultra modum pro extractione instrumentorum , et testamentorum aliarumque ultimarum voluntatum pergravari , salubriter praesenti statuto firmamus , quod Notarij a Sancto Marino , et eius Comitatu , fortia , et districtu , et alij quoque forenses ibidem , et alibi commorantes pro eorum mercede pro dictorum instrumentorum , et testamentorum restitutione recipere debeant infrascripta salaria , et non ultra , videlicet: Pro quolibet contractu , sive instrumento ascendente ad quantitatem vigintiquinque Librarum, vel ab inde infra solidos octo.

A vigintiquinque libris supra usque ad quinquaginta, bononenos duodecim
A quinquaginta supra usque ad centumi, solidos sexdecim.
A centum supra usque ad ducentas, solidos viginti.
A ducentis supra usque ad quingentas, solidos quadraginta.
A quingentis supra usque ad mille , solidos quinquaginta.
A mille supra quantacunque. fuerit quantitas, sive summa, libras quatuor.quolibet instrumehto renovationis secundunii cansuetudinem hactenus observatam.
Et hoc quando omnia praedicta instrumenta surit in forma
comm.uni.
Si autem formam cemmunem excederent , . habeant > et habere possint ultra dictam taxam pro quolibet instrumento singula singulis referendo tis^ue ad;quartam partem ukra quantitatem praedictant rrDe testamentis vero , seu alijs ultimis! vblunta!tibus: debeat
haberi cohsideratio ad valorem , et extimationem hereditatis,
et scripturae* qiiibus consideratis , Notarius pro publicatione salarium, et mercedem in hunc modum recipere debeat, videlicet:

.- Pro testamento, vel alia ultima voluntate, cuius hereditatis valor sit centum librarum, vel ab inde infra, solidos sexdecim.
Ab inde supra usque ad ducentas libras, solidos vigintisex.
Ab inde supra usque ad quadringentas Iibras^aolidos quadraginta.

Ab inde supra usque ad sexingentas, libras tres. Ab inde supra usque ad octingentas libras, sOlidos septuaginta.

Ab inde supra usque ad mille, libras quatuor.