Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/159

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


lumus denuo causam ex alio instaurari nisi quatenus de iure permitteretur communi, et quod sententiae per dictos modos lerendae, sint rataa, et firmae, etiam quod latae essent super alio delicto, in praedictis accusatione , et denunciatione, querela , vel inquisitione non comprehenso, dummodo de eo constet in processu, iure aliquo praedictis non obstante.

De ordine Iudicij in causis criminalibus.

Rubrica II.

Insuper quo ad ordinem iudiciarium statuimus, quod in causis criminalibus levibus, extraordinarijs, et innominatis procedi possit extraordinarie , sine strepitu , et figura iudicij ; in alijs vero ut omni alio circumscripto, praesentis statuti dumtaxat ordo servetur, ut supra porrecta accusatione, sive querela, aut facta denunciatione maleficij, praevio semper iuramento accusantis , querelantis, vel denunciantis quod non animo calumniae, sed pro veritate accusat, querelat, aut denunciat, vel receptis aliquibus informationibus ex mero officio, formetur inquisitio, si videatur, alias autem, et citra requisitionem citetur reus secundum formam sequentis statuti per cedulam continentem nomen accusatoris, querelantis , denunciantis, seu inquirentis, prout contigerit, et substantiam maleficij de quo imputatur, quatenus infra quinque dies proximos personaliter comparere debeat ad se excusandum , et defendendum a dicta accusatione , inquisitione , seu maleficio , quae , si compareat sibi seriatim , et vulgari sermone legantur, et si confiteatur respondendo vera esse contenta in eis, detur eidem terminus octo dierum ad faciendum suas defensiones , et ad habendum Concordiam ab oflenso, moneaturque pro singulis diebus, et horis ad audiendum sententiam , quae monitio licet incerta habeat vim certae, legitimae, ac peremptoriae citationis.

Si vero negaverit in totum , vel in partem terminus assignetur, tam accusatori ubi intervenerit , quam accusato octo, vel decem dierum ad probandum eorum incumbentia, et quicquid voluerint , et potuerint per omnem modum, et genus probationis , quo termino elapso publicentur Testes, si producti , et examinati fuerint, cum assignatione termini arbitrio Dominorum Capitaneorum , vel alterius Officialis, ut supra, ad accipiendum copiam si voluerit, et opponendum, ac probandum contra.

Et deinde detur terminus ad allegandum in iure , et eo decurso feratur sententia condemnatoria , vel absolutoria ipsius rei prout iuris erit, et in casu absolutoriae condemnetur sibi accusator in expensis legitimis, et ultra Ca-