Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/160

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
74
LIB. III.


merae Fiscali in decem solidis etiam quod absit calumnia, sed in casu calumniae condemnetur pro modo ipsius rei arbitrio praedictorum.

Idemque modus procedendi servetur respective, et resecatis resecandis cum ipso reo, ubi accusator non existat, ut ipsi comparenti detur terminus ad faciendum defensiones.

Et successive procedatur, ut dictum est, semperque si causa sit talis pro qua debeat personaliter detineri, detineatur, si vero relaxari, relaxetur , praestita tamen per ipsum idonea fideiussione , de se praesentando toties quoties et cetera tam coram ipsis , quam successoribus , et Iudicibus appellationum , et de parendo eorum mandatis , et de solvendo omnem poenam in qua veniet condemnandus , per quam fidejussor intelligatur in solidum obligatus cum ipso principali , renunciatumque beneficio de fideiussoribus , Epistolae Divi Adriani, et de duobus reis, etiam quod non esset expressum.

Sed si idem reus , ut supra citatus , non comparuerit , tunc lapso citationis termino ponatur in banno secundum formam eiusdem statuti a Terra, Comitatu, fortia, ac districtu Sancti Marini , pro quantitate , et poena maleficij , et excessus contra ipsum intentati cum assignatione certi termini arbitrio eorumdem Dominorum Capitaneorum , seu Officialium ad comparendum , ipsoque comparente , vel ante bannum post priorem contumaciam , vel durante termino banni reponatur ad suam excusationem , et defensiones faciendas , solutis tamen prius solidis quinque denariorum in cippo Communis.

Post vero terminum banni etiam si comparuerit non audiatur, vel admittatur ulterius, nisi iusta aliqua causa allegata, et probata moverit Iudicem ad audiendum , quo casu audiatur facta solutione praedicta in cippo Communis, et ubicumque comparuerit, et audiendus sit, ut diximus, procedatur semper ut supra.

Si vero non comparuerit , vel comparens non fuerit, ut supra, audiendus, tunc lapso termino banni habeatur absque alia declaratione pro vero contumace convicto, et confesso de omnibus, et singulis contra eum intentatis, et possit, ac debeat condemnari in aere, vel persona, et prout negocij, et delicti exigerit qualitas, ac si vere praesens fuisset, et delictum fassus fuisset, excepto eo, quod talis confessio sibi non prosit ad beneficium , ( quando alias per statuta confitentibus maleficia indulgeri contigerit ) consequendum.