Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/166

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
77
LIB. III.


Minor aurem decem annis puniatur penitus arbitrio Iudicis, et Consilij duodecim cum facultate etiam in totum absolvendi si sibi videbitur ex qualitate delicti, et personarum.

Sed maior decem, et minor duodecim condemnetur in quarta tantum parte poenae pro tali delicto alias, ut supra, impositae, et semper tam minor cuiuscumque aetatis, quam mulier ad refectionem expensarum ipsi offenso teneatur.

Non tamen per praesens statutum intendimus denegare quin Iudex ex causa , et secundum permissionem iuris communis non possit , aut debeat , tam mulieribus in causis corporalibus, et capitalibus , quam maioribus duodecim , et minoribus vigintiquinque, vel etiam maioribus ea aetate poenam minorare.

Quod Pater , et avus teneantur de peculio , et ad legitimam filiorum , vel nepotum pro eorum delictis.

Rubrica XII.

Ne autem condemnationes vanae reddi possint , et inde occasio maleficiorum captari , volumus , quod pro delictis commissis per eos , qui alienae subiacent potestati , et pro eorum poenis pecuniarijs , seu confiscationum bonorum , in primis intelligatur, et sit obligatum peculium ipsorum , si quod extet cuiuscumque generis, et ex eo poena exigatur pro concurrenti quantitate,illudque intelligatur in casu cofiscationis publicatum ipso iure , non obstante usufructu paterno , vel avito , et integre, ac pleno iure deveniat in commune praedictum.

Ultra vero peculium teneantur etiam illi , qui ipsos in potestate habent, sive pater, sive avus usque ad debitum bonorum subsidium , servata distinctione circa facultates , et numerum filiorum cum misericordia semper, et si peculium non extaret , vel extaret , sed non sufficiens ad poenae exactionem , solvatur , vel suppleatur de ipsa legitima , et in casu confiscationis vel ipsa sola , non extante peculio , vel cum peculio si extet, ipso iure, ut supra, intelligatur , et sit publicata.

Nec requiratur quoad hoc alius processus,velsententia,sed sufficiat processus factus, et sententia lata contra ipsumprincipalem delinquentem etiam penitus contumacem, et nunquam citato ipsius patre, vel avo, quae ex eo solo possit, et debeat executioni mandari contra ipsos pro peculio , et legitima , ut supra , intelligendo tamen quod donec non fuerint integre per ipsos