Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/167

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


soluta , semper successive pro residuo teneantur in futurum , sed integre semel solutis non teneantur ulterius, immo nec ipse filius, vel nepos legitimam sic solutam possit ulterius praetendere, nec petere post mortem eorumdem.

De poena imponenda forensi offendenti terrigenam et eius receptoribus, et fautoribus.

Rubrica XIII.

Ut tutiores reddamus subditos nostros ab insolentijs forensium, qui aliquando fuga, et refugio propriae domus freti, et ob id poenas quasi eludentes promptiores ad malum esse consueverunt, statuimus, quod si quis forensis , vel non subiectus iurisdictioni Sancti Marini cuiuscumque dignitatis, gradus, et condictionis , auctor, seu ceptor rixae ausus fuerit offendere, aut oflenderit aliquem terrigenam , vel destrictualem in Terra, vel districtu Sancti Marini puniatur in duplum poenae, qua pro eodem delicto puniretur terrigena alium terrigenam offendens, et hoc si poena esset pecuniaria simpliciter, ac determinata, -alias si esset arbitraria, vel corporalis, seu corporis afflictiva, tunc poenaarbitretur in pecuniariam, vel corporalem, vel utramque simul secundum facti , et personarum qualitatem, et condictionem, ita tamen, ut semper talis forensis in maiori poena puniatur, quam puniretur terrigena.

Non solum autem forensis ipse offendens, sed quilibet ipsum receptans post delictum , aut ei quomodolibet auxilium , consilium , aut favorem praestiterit eadem poena puniatur.

Volentes insuper, quod ijdem forenses possint incontinenti a terrigenis, vel alijs quibuscumque oflendi impune in aere, et persona usque ad aequalitatem oflensae per ipsos inflictae inclusive. Et quod videntes omnes , seu praesentes , vel alias scientes , vel scire debentes teneantur ipsos insequi , et omni conatu curare, ut capiantur, et ad curiam ducantur.

Vel si in aliquo loco se receperint, vel occultaverint, statim ipsi Curiae cum omni diligentia , ac taciturnitate denunciare , sub poena contrafacienti , vel negligenti in casu homicidij scutorum vigintiquinque , alterius vero notabilis offensae scutorum decem.