Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/171

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Rubrica 2. ) et dato ei termino , factisque per ipsum defensionibus , non apparuerit delictum sumcienter ad condemnationem probatum , sed tantum extare legitima indicia ad torturam , tunc requiratur fideiussor ad ipsum praesentandum , et si non presentaverit , factis legitime condemnatione , vel declaratoria de poena contra fideiussorem , citetur nihilominus, et citari possit ipse reus ad comparendum , et subijciendum se torturae , qui si non compareat habeatur etiam hoc casu pro vero contumace convicto , et confesso de ipso delicto , et procedi possit ad eius condemnationem sicut statutum fuit in alio casu sub dicta Rubrica 2. et talis sententia afficiat absque alio fideiussore de iudicatum solvendo , et contra eum executioni mandetur, sicut supra de patre, et fideiussore de non offendendo statutum fuit, et non obstante solutione alterius poenae pro praesentatione non facta.

De modo ferendi sententias criminales.

Rubrica XXI.

Statuimus , quod sententiae criminales , vel damnorum datorum ferri, et promulgari debeant per Dominos Capitaneos, vel alterum eorum in casu infirmitatis collegae , vel alterius legitimi impedimenti , seu per alium Iudicem , ad quem spectet, in publico Arengo dictae Terrae more solito convocato in domo magna communis , exprimendo in eis delictum, vel damnum de quo quis absolvatur, vel condemnetur.

Et hoc facere , et servare teneatur quilibet minister eorum officij sub poena tam cuique Capitaneo, quam Iudici, et Notario solidorum centum denariorum pro qualibet vice.

Sufficiat eas legi, et publicari per ipsum Notarium actuarium, dummodo dicti Iudices post talem publicationem vivae vocis oraculo affirment se ita , ut lectum fuit , pronunciare , et sententiare , et contra sententias ita latas non possit opponi de defectu citationis ; sed vocatio ad Arengum sit loco ipsius , et dictarum sententiarum alia intimatio non requiratur, etc.