Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/172

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
80
LIB. III.


De bonis damnatorum.

Rubrica XXII.

Nolumus autem publicationi , seu confiscationi bonorum condemnati locum esse , nisi in casibus in volumine statutorum expressis, et in crimine laesae maiestatis, proditionis, rebellionis contra Statum Terrae Sancti Marini , et eius libertatem, homicidij , assassinij , sodomiae , et robariae stratarum in quibus casibus volumus bona publicari , et publicata ipso iure esse intelligi, etiam si in sententia non sit expressum, et sive personalis quoque fieri possit, et fiat executio, sive non.

In ceteris vero casibus bona damnatorum perveniant ad legitimos successores ad quos successio de iure pertinuerit.

De exactione condemnationum.

Rubrica XXIII.

ITEM statuimus , quod latis sententijs condemnatorijs contractaque re iudicata Domini Capitanei, seu alius Iudex possit ad libitum condemnationes exigere, vel exigi facere per Camerarium Communis , reservata tamen gratia habita , vel habenda intra terminum ad id statuendum per ipsos , et ad plus usque ad duos menses a die rei iudicatae.

Post autem duos menses praedictos dicti Iudices , et Camerarius coniunctim , et separatim teneantur, et debeant omnes condemnationes tam eorum officij ,. quam praecessorum statim exigere, seu exigi facere per Camerarium praedictum cogendo realiter, et personaliter condemnatos prout ipsis melius, et opportunius videbitur, et servata praesertim personali contra forenses, vel alios immobilia non possidentes, et in casu realis pignora subhastentur , et vendantur plus offerenti, et quod supererit de pretio restituatur , si autem deerit, fiat nova executio usque ad integram satisfactionem, sub poena ipsi^Camerario in hoc negligenti solvendi omnes ipsas condemnationes de suo proprio, nec gratia aliqua post lapsum dictorum duorum mensium ulterius admittatur.