Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/177

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De duplicatione poenarum.

Rubrica XXXII.

Statuimus , quod in omnibus maleficijs noctis tempore commissis, et quae in Consilio committerentur, vel Arengo, vel coram Capitaneis, vel altero eorum, ipsis ad eorum officium exercendum existentibus, vel in foro, vel intra portas dictae Terrae, vel si maleficia ipsa committarentur in stratis publicis Terrae praedictae, vel dieBus Dominicis, vel feriatis ad honorem Dei, etiam si verba tantum essent iniuriose prolata, vel blasphematoria quaecumque contra Deum Op. Max. et Beatam, ac Gloriosam Virginem Matrem, et alios Sanctos, et Sanctas Dei, in quolibet praedictorum casuum poenae semper duplicentur, et duplicatae esse intelligantur.

Dum tamen semel duplicatis amplius duplicari non possint.

De conservatione Annonae.

Rubrica XXXIII.

Statuimus pro Annonae conservatione , quod nemo cuiuscumque conditionis existat audeat quoquo modo, vel sub aliquo quaesito colore praesumat extrahere , vel extrahi facere de Terra , aut districtu Sancti Marini , aut extrahenti , seu extracturo saltem praesumptive , et verisimiliter , vendere, aut ad id auxilium , vel consilium praestare , quantitatem aliquam grani , farinae, vel quorumcumque aliorum bladum absque expressa licentia Dominorum Capitaneorum , et Annonae praesidentium immo nec in foro publico, vel alibi possit quisquam, ut supra, granum, vel alia blada emere ultra suam, et suae femiIiae indigentiam , ex causa negotiationis , vel alia , sub poena extrahenti, mandanti, vendenti, vel auxilianti, ac ementi ultra indigentiam scutorum decem pro quolibet mastello , et ab infra, vel supra proportionabiliter, et ammissionis rei, ac animalium respective, cum quibus extrahi contigeret, applicanda pro quarta parte accusatori , ubi esset , et pro alia executori, pro residuo Camerae Communis dictae Terrae.

Dantes auctoritatem, et facultatem cuilibet perquirendi, insequendi, capiendi, et ad curiam ducendi tales extractores una cum rebus, et animalibus, immo, et ut magis ad id alliciantur, eo casu res, et animalia ipsa ipsis applicantes.