Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/179

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


ducentarum denariorum, et in amissione rei alienatae, et pretij.

Declarantes etiam quod in mulieribus terrigenis quae nuptae sunt forensibus, et possident bona stabilia in Territorio , et districtu Terrae Sancti Marini servetur decretum generalis consilij emanatum anno 1599 mense Iunij de quo in libro propositarum ad cartas 125.

De termino amoto. Rubrica XXXV.

Quicumque terminum, capurnum , seu alium terrafinum, et loco termini existentem per dolum, aut fraudem amoverit, extraxerit, fregerit , inciderit , vel aliquo modo occultaverit in libras quinquaginta denariorum condemnetur, et terminus, seu terrafinus reponatur in locum pristinum. Praesumatur tamen dolus, et fraus , et qualitas termini , vel terrafini contra vicinum , et interesse habentem probata eius amotione , vel occultatione , et inde possit condemnari , nisi contrarium fuerit per eum probatum. Amotione vero, et occultatione non probata praesumatur contra eumdem , si contendat, et neget terminum, vel terrafinum fuisse antea affixum , aut positum in loco , in quo altera pars asseveret , et probet ^per duos testes idoneos, et ex hoc solo possit torqueri super tali amotione, incisione, vel occultatione auctoritate praesentis statuti quibuscumque in contrarium existentibus , non obstantibus. Circa vero repositionem terminorum quandocumque orta controversia Domini Capitanei partes ipsas cogere possint ad eligendum homines probos ad terminandum , et terminos ponendum, qui sic electi compellantur, postquam id eis fuerit denunciatum, ad ponendum terminos praedictos inde ad octo dies proximos, iureiurando eis in primis praestito, quod bona fide dictos terminos ponerint , vel aliter prout partes ipsae fuerint concordes , itemque ipsi Domini Capitanei possint ipsis partibus praecipere, sub certa poena !> quod ipsorum electorum terminationem, et diffinitionem ratam , et firmam perpetuo habebunt.

De proijcientibus immunditias in cisternis, puteis , et fontibus.

Rubrica XXXVI.

Si quis cuiuscumque conditionis existat immonditias proiecerit in quibuscumque cisternis, puteis, aut fontibus,puniatur arbitrio Dominorum Capitaneorum,etConsilij duodecim,consideratisqualitatibus immunditiarum, conditionem personae proijcientis, ac