Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/180

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
84
LIB. III.


etiam loci in quo proijcientur. A qua poena arbitrata nulla detur appellatio, reclamatio, vel recursus.

Quae quidem poena pro quarta parte applicetur accusatori cui plena detur iides cum uno teste fide digno, et eius nomen sit secretum, pro alia quarta parte Officiali exequenti, et pro residuo Camerae Communis Sancti Marini.

De poena devastantium moenia, et proijcentium lapides per ripam,

Rubrica XXXVII.

Si quis moenia, seu muros Terrae Sancti Marini devastaverit puniatur in poena vigintiquinque librarum denariorum Camerae Communis de facto applicandarum, et ad loci devastati refectionem teneatur.

Et in poena librarum decem de facto incurrat quicumque lapides per ripam proiecerit.

Deforma in venditionibus cumpacto de retrovendendo observanda.

Rubrica XXXVIII.

Ad obviandum usurarum fraudibus statuendo firmamus, quod venditiones cum pacto de retrovendendo aliter fieri non debeant, nec valide possint, nisi praecedente extimatione per duos probos viros a partibus concorditer eligendos facienda, et coram Dominis Capitaneis, vel Iudice ordinario Terrae Sancti Marini medio iuramento per eos referenda, et non nisi cum decreto Iudicis, et venditio, quae cum tali pacto, ( etiam diverso tempore, et separatim facto) aliter facta reperiretur, sit prorsus nulla, ita ut contrarium probari non possit , et contranentes , ac Notarius de instrumento , seu instrumentis rogatus, et praedictorum non ignarus puniantur, et puniatur quilibet in libris vigintiquinque denariorum Camerae Communis de facto applicandarum.