Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/188

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
88
LIB. III.


De poena cudentium , seu expendentium falsam monetam.

Rubrica XLIX.

Omnibus interdicimus falsam monetam cudere , et fabricare , seu cudi, et fabricari facere.

Si quis autem contrafecerit igni vivus concremetur , ita quod moriatur, et domus in qua falsa moneta , sciente domino, cusa , seu fabricata fuerit , eo ipso Communi confiscata esse intelligatur , et sit. Si vero quis aliquam monetam diminuerit, tondendo, incidendo , vel limando pro qualibet vice in libris ducentis condemnetur, nisi fbrte dictam monetam inciderit, vel limaverit aliqua alia de causa , quam lucrandi expendendo , de qua causa legitime constare debeat.

Si quis vero falsam monetam scienter expenderit, seu expendi fecerit, si expensum fuerit ultra summam viginti solidorum, in libris centum puniatur, et ultra ad arbitrium pro modo quantitatis , et continuationis : a solidis autem viginti infra in libris vigintiquinque puniatur.

Si vero quis aliquem ducatum falsum ignoranter expenderit nullam poenam patiatur, sed per Capitaneos huiusmodi moneta, vel ducatus rumpatur, et intelligatur scienter expendisse, seu expendi fecisse , qui data prius opera ad quaerendum , et habendum huinsmodi monetam ipsam expenderit, seu expendi fecerit, et aliter iuxta formam iuris communis.

Et Domini Capitanei de contentis in praesenti statuto , tam commissis tempore eorum officij , quam antea, procedere, inquirere, et punire possint, et debeant.

De poena periurij.

Rubrica L.

Si quis autem in crimen periurij quoquomodo inciderit, si in causis modici valoris, quas si non excedant summam decem librarum , causas cuiuscumque simplicis damni dati esse declaramus , puniatur in poenam decem librarum , et parti laesae ad interesse teneatur. In alijs vero causis , teneatur poena falsi testis secundum formam cap. de falsis, ut supra.