Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/189

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De poena blasphemiae.

Rubrica LI.

Quia maius est peccatum divinam, quam humanam offendere maiestatem, statuimus, quod si quis tam audax, et temerarius existat, nt Deum Opt. Max. aliquo modo blasphemet, maledicat, vel contumelijs afficiat, irrideat, vel eius omnipotentiae quoquomodo detrahat, puniatur in poenam scutorum vigintiquinque, vel trium ictuum funis publice arbitrio Capitaneorum, et Consilij duodecim, secundum qualitatem blasphemiae, facti, et personarum.

Si vero Beatam Virginem, Sanctum Marinum, vel alios Sanctos in poenam dictorum Scutorum vigintiquinque, et plus, et minus eodem arbitrio , quas pcenas pecuniarias in dictis casibus si reus non solverit infra mensem actualiter, et integraliter, puniatur in poenam trium ictuum funis publice dandorum.

Si vero dixerit quis per niembra, vel per membrum iuraverit, ut puta per lo corpo, vel per lo sangue, et ijs similia, si per corpus, vel sanguinem, et ijs similia membra Domini Nostri IESU CHRISTI, vel Virginis MARIAE, in poenam unius Scuti, si aliorum Sanctorum in dimidia dictae poenae puniatur.

Si quis vero figuram Domini Nostri IESU CHRISTI , Spiritus Sancti, vel Beatae, ac Gloriosae MARIAE Virginis ligno , ferro, lapide, sputo , luto, vel ijs similibus percusserit, vel aliter deformaverit , vel vituperaverit , studiose , vel dolose , manus eidem amputetur, ita ut a corpore separetur.

Si vero aliorum Sanctorum , in libris quinquaginta puniatur.

Capitanei autem habeant facultatem , et arbitrium procedendi , inquirendi , et puniendi de facto sine processu aliquo , et quilibet possit accusare, et denunciare, et ei credatur cum iuramento , et uno teste fide digno , et habeat ipse accusator quartam partem poenae.

Nec eidem accusato , vel denunciato concedatur beneficium confessionis , nec solutionis infra terminum , de quo in hoc statuto loco suo sancitum est, sed ad integram poenam teneatur.

Immo in omnibus praedictis casibus poenae duplicentur in casibus de quibus supra de duplicatione poenarum.