Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/194

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
91
LIB. III.


De poena percutientis , et offendentis sine armis.


Rubrica LIX.

Si quis percusserit aliquem in facie, vel capite manu clausa, vel aperta, et vacua, vel calce , aut alia re praeter arma ferrea, et quae armorum vice sunt ex forma statutorum, ita quod sanguis exiverit carne fracta, solvat pro qualibet percussione libras vigintiquinque denariorum.

Et si sanguis non exiverit in medietate dictae poenae puniatur. In alia vero parte corporis si quis percusserit, et sanguis exiverit, media poena qua percutiens in facie, et si sine sanguine, quarta parte teneatur, praeterquam si cum calce percusserit, et percussus ad terram inde prostratus sit, quo casu percutiens teneatur, ac si sanguis exiverit, et si alia offensio inde sequatur teneatur poena impulsus, ut in sequenti statuto.

Si quis iniuriose momorderit in facie, ita quod cicatrix enormis sit perpetuo remansura , vel signum evidens faciem deturpans, aeque, ac si cum armis percussisset , ut supra condemnetur. .. r . Et si cicatrix praedicta non remanserit in mediapoenapuniatuF, Et si in alia parte corporis malo modo momorderit , et sanr guis exiverit , in decem libras denariorum , et si sanguis non exiverit, in quinque libras puniatur.

Si vero quis aliquem iniuriose per barbam ceperit, excutiendo , vel tranendo , sive extraxerit pilos , in libras viginti denariorum puniatur. Si vero per capillos, et captus fuerit maior quatuordecim annis , puniatur capiens in media pcsna praedicta , sed si fuerit minor in quarta tantum parte ipsius.

Si autem ceperit per pannos , vel pectus maiorem quatuordecim annis , solvat Communi libras quinque denariorum. Si minorem , medietatem tantum dictae poenae , et semper jnterveniente dilaniatione pannorum damnum emendet. Si quis autem deiecerit alicui capuccium, biretum, vel capellum de capite, aut mulieri velum, in libris quinque denariorum puniatur.

Si quis vero iniuriose aliquem ceperit per nasum , vel manum miserit ad gulam, et sanguis exiverit in libras viginti, et si sanguis non exiverit, in libras decem denariorum puniatur.

Et si quis aliquem iniuriose per terram traxerit, puniatur in omnibus, et per omnia , ac si cum armis percussisset respective secundum facti contingentiam, et qualitatem. Siquisinfaciealicuiexpuerit studiose, et iniuriose, in libras vi-