Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/195

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


gintiquinque denariorum condemnetur. In alia vero parte corporis media poena puniatur. Sed si aliam turpitudinem, vel morbosam, aut foetidam rem proiecerit, vel cum ea percusserit in facie, aut super capite, mittatur ad triremes per triennium.

ln alia vero parte corporis tantumdem exilij sibi indicatur.

De poena impellentis aliquem.

Rubrica . LX.

Si quis aliquem impinxerit, vel urtaverit simplieiter, puniatur sicut percutiens sine armis , ut supra.

Si autem fecerit impulsu cadere, vel aliter percutere in re aliqua, ut lapide , ligno, ferro, vel terra ipsa , puniatur eadem poena qua puniretur, si impulsum cum armis percussisset, et omnes militent qualitates statutorum loquentium de percussionibus, nisi talis impulsio , et urtatio casu fortuito facta esset , quo casu ad aliquam poenam non teneatur, sed allegans <fasum debeat illum legitime probare.

De verbis iniuriosis.

Rubrica LXI.

Si quis contra aliquem verba iniuriosa protulerit, si quidem illud quod pluris ceteris extimatur nempe Becco , vel aequipolens, scutorum decem, vel trium ictuum funis publice inferendorum poena puniatur.

Si vero alia verba , veluti , traditore , assassino , falso , vel ijs similia , ad arbitrium Iudicis puniatur pro quolibet verbo , etiam si plura uno ore proferantur, dummodo unum non qualificet aliud, in libras quinque denariorum.

Si vero alia minoris notae., similiter ad arbitrium in medietate dictae poenae puniatur, et idem in qualibet specie iudicetur de improperatione ipsius iniurice facta ajicui de se , vel suis ascendentibus , descendentibus aut trasversalibus usque in tertium gradum inclusive., quae si coram Dominis Capitaneis, aut Iudice fieri contingat , et negetur ad iniuriam factum , aut dictum, ipse declaret an fuerit iniuria nec ne, et eius stetur declarationi.