Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/197

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Et quod dictum est de strata ., et via publica , intelligatur de quibuscumque stratis et vijs in Terra, et districtu S. Marini existentibus, ac eius Comitatu.

De poena infligentis plura vulnera unica vibratione, et percussione.

Rubrica LXIV.

Volentes omnes dubitationes amputare statuimus, et declaramu quod si contingat per aliquem unica vibratione, ictu, seu percussione plura vulnera, seu stigmata, et affectiones inferri, sive id eveniat ratione armorum biforcium forsan, et ita naturaliter comparatorum, sive alia quacumque ratione, vel causa, tot poenis ille subiaceat^ quot vulnera., stigmata, seu affectiones fuerint., secundum formam statutorum de percutientibus, respective, ut supra, loquentium.

De poena turbantium divinum officium.

Rubrica LXV. Divinum officium cum omni pace , et reverentia celebrari cupientes, statuimus quod si quis divinum officium alio quoquo modo, quam offendendo in Ecclesia, de quo supra specialiter statutum fuit, studiose turbaverit dum celebratur, vel ipsum celebrantibus, quominus celebrent, impedimentum praestiterit, in duobus ictibus funis publice plectatur.

Et idem statutum intelligatur contra turbantes litanias, vel ipsas celebrantes, sive eorum, vel alicui eorum praestantes impedimentum dum celebrantur. Si vero non studiose, sed tamen ad monitionem celebranthim, vel Capitaneorum, vel eorum mandatorum non destiterint, puniantur in poena decem scutorum.

Item quod nemo maior duodecim annis audeat pila ludere ad muros Ecclesiae Sancti Francisci dum divina officia celebrantur quacumque hora diei, sub poena unius scuti aurei pro quolibet, et qualibet vice sine aliqua diminutione persolvendi.

De privato carcere.

Rubrica LXVI.

Statuimus, quod si privata aliqua persona in casu de iure non permisso ausu temerario de aliqua alia persona capturam fecerit, vel in casu permisso^ detinuerit tamen ultra tres dies, legalibus poenis puniatur, minori vero tempore in casu scilicet permissae