Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/204

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
96
LIB. III.


solum cognoscere mulierem , vel puerum deveniens ad actum proximum, et non cognoverit mittatur ad triremes per quinquennium.

Uxorem autem alterius si aliquis est solutus , et volentem carnaliter alias cognoverit, poena scutorum centum puniatur, et si vero uxoratus ultra etiam exilio per triennium.

Qui etiam concubinam detinuerit in domo , vel extra poena scutorum quinquaginta puniatur , et pro simplici aditione, et carnali cognitione alterius mulieris non meretricis in scutos vigintiquinque condemnetur.

Mulier quoque ipsa coniugata quae sponte adulterium commiserit legalibus poenis puniatur, et si accusata fuerit per virum, qui eam amplius in domo non retinuerit, ammittat dotes suas, et bona paraphernalia quae viro applicentur. Si vero postmodum eam in domo receperit, et retinuerit, et uti uxorem tractaverit, non possit uxor in aliquo condemnari, et iam condemnata dos, et bona praedicta ipso iure intelligantur eidem restituta, et sua sicut ante effecta, firma remanente poena delicti.

Si quis autem mulierem inclusam, et carceratam, vel heremiticam , seu monacalem vitam in saeculo ducentem carnaliter , etiam volentem cognoverit , foro nostro traditus , poena capitis puniatur, ita quod moriatur, et quae dicatur inclusa, et carcerata, stetur arbitrio Dominorum Capitaneorum , et Consilij duodecim.

Incestum vero si quis commiserit cum sua consanguinea, vel affine usque in tertium gradum secundum ius Canonicum inclusive si quidem cum volente, uterque tam vir, quam foemina pcena capitis puniatur. Si autem mulier fuerit invita, et coacta vir ipse ea poena puniatur, mulier autem transeat impunis. Declarantes tamen , quod in crimine adulterij , et incestus praedictorum procedi nullo modo possit, nisi per accusationem, denunciationem, querelam, vel delationem, et nisi accusante, vel deferente marito, vel patre, avo, matre avia, filijs, nepotibus utriusque sexus usque in secundum gradum, ut supra computandum , vel fratribus , sororibus , vel filijs fratrum, vel sororum, qui suam quodammodo prosequantur iniuriam.

Quod si mulierem inhonestae vitae, vel malae famae, quae non sit publice prostituta , quis carnaliter per vim cognoverit , poena Scutorum quinquaginta , et trium ictuum funis publice puniatur, vel alia maiori arbitrio, ut supra. Si vero meretricem, et publice prostitutam sic cognoverit, dictorum Scutorum quinquaginta poena puniatur, vel alia maiori etiam