Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/203

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


tervenerit, vel fuerit scienter, in omnibus, et per omnia habeatur, intelligatur, tractetur, et puniatur, ut assassinus praemissus, et locum habeat in praeteritis, in praesentibus, et futuris.

De maleficis, veneficis, negromantibus, et similibus.' Rubrica LXXIII.

Si quis maleficam, veneficam, seu negromanticam artem exercuerit etiam per unam tantum vicem, seu quicquam ad praedictam artem pertinens fecerit quoquomodo, aut fieri, seu exerceri fecerit, cuiuscumque sexus, extiterit, ex quo mors, seu infirmitas aliqua, aut impotentia alicuius personae, seu odium, et dissensio inter aliquos sequeretur, postquam fuerit saeculari foro traditus, igne concremetur, ita ut penitus moriatur, eiusque bona omnia publicentur, et Communi publicata esse intelligantur.

Si vero mors, infirmitas, impotentia, odium, vel dissensio, ut supra non sequatur, huiusmodi persona artem praedictam quoquomodo exercens, seu faciens, seu fieri, vel exerceri faciens in libris ducentum denariorum sine diminutione aliqua puniatur, quam poenam si infra mensem non solverit, manus dextera ei penitus abscindatur.

De raptu, adulterio, incestu, stupro, fornicatione, sodomia, et lenocinio.

Rubrica LXXIV.

Si qui maior decem , et octo annis mulierem bonae famae nuptam, vel virginem, aut viduam rapuerit, et carnaliter cognoverit , vel stuprum cum puero, seu crimen nefandum sodomiae commiserit, legalibus poenis se noverit subiacere, aetatis nulla consideratione habita.

Si vero mulierem raptam non cognoverit, sed tantum libidinis causa rapuerit, ad triremes per quinquennium transmittatur , sed si citra raptum detinuerit invitis parentibus vel consanguineis, quod semper praesumatur, et cognoverit, vel non, aut si praedicta committens fuerit minor dicta aetate minuantur ei dictae poenae arbitrio Dominorum Capitaneorum , et Consilij duodecim.

Si vero quis muliere mali quam, ut supra, pervim quomodocumque cognoverit legalibus similiter poenis subiaceat, sed si attentaverit